Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

priis temporibus bona caelestia das super terram, quoniam quidem alii datur per spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius propter eos, qui perspicuae ueritatis luce delectantur tamquam in principio diei, alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum tamquam luminare minus, alii fides, alii donatio curationum, alii operationes uirtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. omnia enim haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem. sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta, quae uariantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum, quae deinceps tamquam stellae conmemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae, quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis sunt. his enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus seruus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille, qui sapientiam loquitur inter perfectos. animalis autem homo tamquam paruulus [*]( 1] cf. Matth. 18, 39. 2] cf. Ps. 55, 12. Ps. 101, 28. 6] I Cor. 12, 7—11. 7] Gen. 1, 16. 22] I Cor. 3, 1. 23] I Cor. 2, 6 et 14. ) [*]( 0 1 etiam] autem H 2 das uota] desuota H optandi 01 benedices BPQ anno V 3 anni tui (om. in) HV qui om. HO1 deficient H 4 conscilio W 5 cele | celestia M 7 qui] quippe V perspicue S 9 spiritum] dmfi śprñ W 10 curationum] c. et cetera (om. alii-stellae) Q 11 uirtutem W prophetatio M iudicatio CV1 12 spitu eras.) V i altera GO 18 stillae W onnia P enim om. 0 15 sydera B manifestatione V 16 continetur W 18 cetera BPQW notitia BPQ, enotitiae W stillae W 19 commemoratae C 20 tantum] tamquam H a I principia BCG1 PQ*VWo, principipio (a a m. 2) Q . nocti (s add. m.2) C )

363
in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. haec nobiscum disputas sapientissime, deus noster, in libro tuo, firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamuis adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.