Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, oriatur de terra ueritas et iustitia de caelo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. frangamus esurienti panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum uestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus. quibus in terra natis fructibus uide, quia bonum est, et erumpat temporana lux nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias contemplationis uerbum uitae superius obtinentes appareamus sicut luminaria in mundo cohaerentes firmamento scripturae tuae. ibi enim nobiscum disputas, ut diuidamus inter intellegibilia et sensibilia tamquam inter diem et noctem uel inter animas alias intellegibilibus, alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito diiudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, diuidas inter lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi atque distincti manifestata per orbem gratia tua luceant super terram et diuidant inter diem et noctem et significent tempora, quia uetera transierunt, ecce facta sunt noua, et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus, et quia nox praecessit, dies autem adpropinquauit et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios in messem tuam, in qua seminanda alii [*]( 2] Ps. 84, 12. 3] Gen. 1, 14. 4] Es. 58, 7 sq. 10] Philipp. 2,15. 17] Gen. 1, 14. 19] II Cor. 5, 17. 20] Rom. 13, 11 sq. 22] Ps. 64, 12. Matth. 9, 38. 23] Io. 4, 38. ) [*]( 2 *ilaritatem (h ras.) C ueritas om. V 6 dispiciamus W 7 bouum S temporanea BCGHMQ* edd. 8 inferiori GHQ edd., inferiora P actiones W dilicias W 10 luminaria (a alt. ex o corr.) 0 choherentes M firmamentum PQ 11 scribturae CS di*uidamus (a ex o ? corr.) 0 12 intellegibia B inter add. S1 s. l. 13 debitas M non 14 non iam V, iam DOD(non add. m. 2) 0 abscondito W 16 spiritales iti (e ex i corr.) M firmamentū W posuis G 18 inter] in B 19 ecce] et ecce W 20 proprior CGIOSW, prior H 21 adpropinquabit MW 22 bene dices \'BPQb coronam (o alt. ex a corr.) V operarios] benignitatis operarios o ex mss. Oxon. 23 seminandi M )