Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, quoniam es inconmutabiliter et scis inconmutabiliter et uis inconmutabiliter, et essentia tua scit et uult inconmutabiliter et scientia tua est et uult inconmutabiliter et uoluntas tua est et scit inconmutabiliter, nec uidetur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen inconmutabile, ita sciatur ab inluminato conmutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. sic enim apud te fons uitae, quomodo in lumine tuo uidebimus lumen.