Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, inmortales et a terrena corruptione secretae. laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere uerbum tuum. uident enim faciem tuam semper et ibi legunt sine syllabis temporum, quid uelit aeterna uoluntas tua. legunt, eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. eligendo enim et diligendo legunt ipsam inconmutabilitatem consilii tui. non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. in caelo enim, domine, misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes. transeunt nubes, caelum autem manet. transeunt praedicatores uerbi tui ex hac uita in aliam uitam, scriptura uero tua usque [*]( 1] Ps. 8, 8. 6] cf. Matth. 11, 29 sq. 10] cf. Ps. 148, 2-5. 13] Matth. 18, 10. 22] Ps. 85, 6. ) [*]( 1 lactentium GM edd. 2 libros] libros tuos G 3 ita om. W 4 recontiliationi W, reconciliatione GO1 7 te colere BPQ intellegebam BPQ eam M 8 haec BCMPQ edd. superpositis G 9 aliae aquae] alia eaq; W, aliae aquae quae BPQb 10 a om. W segregate G 12 suscipere Bb 14 sine om, W tua om. W 15 *legunt (g ex 1 corr.) P semper- quod legunt om. M 16 et om. W 17 incommuta tabilitem (ta add. tn. 2) G codex] qddex G1 18 plicatus W1, plicabitur BHOPQb qui (a m. 2) M et] sed H 20 inferiorem G suspicerent (pi m. 2 in ras.) B 21 et] ut H temporaliter-23 pr. tua om. V 24 nubem 01 autem] enim BPQ 25 hac] add. V18. l., ac C )

359
in finem saeculi super populos extenditur. sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet, uerbum autem tuum manet in aeternum; quod nunc in aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamuis filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod erimus. attendit per retia carnis et blanditus est et inflammauit, et currimus post odorem eius. sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, uidere nostrum, quod nondum est nobis.