Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Item quod adtinet ad intellectum uerborum sequentium, ex illis omnibus ueris aliud sibi tollit, qui dicit: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale illud, quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce; aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et inconposita et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota; aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intellegibile - quod alibi dicitur caelum caeli — et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis inuisibilis uisibilisque creatura; aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellauit, sed iam erat, inquit, [*]( 14] Gen. 1, 2. 18] Ps. 113, 16. ) [*]( t i 1 faciendo FG 2 operando F informe W maturam F 3 formatam SW eminenter (om. et) W 6 his W 7 inuisibilis] inanis et uacua add. al. na. G 8 incorporale BFPQ b 10 terram M incon- O posita] uacua V 11 erant om. V1 tątum F 12 terram FS 13 terram corpoream et caelum corporeum S terram corpoream H corporeum -18 caelum om. V 14 corporeis (eis ex ib; corr.) S 15 erat U om. W1 16 super abyssum erant G 17 est om. F adhoc F ina formis et om. H 18 erut F fierit S intellegibilem S caelum] et c. S 19 terram S omnem naturam corpoream S 21 fierit S ere natura (ere a m. 2) M qui om. F 23 illam] illa W, illa illam C infirmitatem M nomine ovi. V 24 erat om. V )