Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Ex his omnibus neris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia uidere donasti et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu ueritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem uel spiritalem corporalemque creaturam; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus uniuersam istam molem corporei mundi huius cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus; aliud qui dicit: in principio [*]( 6] I Cor. 8, 6. ) [*]( * 1 eius] eis S, ei*us H uocare W, inuocąri M 2 terram FHl VIlV 3 terram FHl 4 terra S 5 quodquid C1 atque formabile om. W; bi bis scriptum exh. V, atque formale (bi a tn. 2) H 7 ex] et W pr. informe 01 pi 10 inferiori V et om. W mosen S 12 quid W princio V 13 coaeternum S 14 ante uel ras. 13 litt. M 15 quid W . i 16 terra S id est-deus om. GIM coaeternum S 17 corpore. C 18 quos C1 continit S minifestis M, manifestisque (notis om.) W quid W 20 sibi om. GW fecit] f. deus BCFPQ edd. iuformem] i in G materiem H spiratalisjET 21 aliud - 23 corporalis om. F quid W 22 sibi om. W 23 materiem H 24 distinctam 0 25 molae P )

330
fecit deus caelum et terram, id est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam confuse habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus, quae in eis sunt.