Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptauerit: "si non uultis hanc informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam uideri, erat ergo aliquid, quod non fecerat deus, unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narrauit, quod istam materiem deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae uocabulo significatam, cum diceretur: in principio fecit deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: terra autem erat inuisibilis et inconposita, quamuis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intellegamus nisi eam, quam fecit deus in eo, quod perscriptum est: fecit caelum et terram," respondebunt assertores duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut illius, cum haec audierint, et dicent: "informem quidem istam materiam non negamus a deo factam, deo, a quo sunt omnia bona ualde, quia, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem [*]( 1 et tenebrosamque W 3dnM 8 4 creaturam] naturam cr. S 5 id est] ind\' M 6 iam om. G 7 corporea G 8 superiores S 11 resiste W 12 uultis hanc] u. hunc S, uult istam H 13 materiem HW 14 quod om. W 15 enim om. S narrat S materiam M 16 nisi] nisi ut i HFGHPQb eum S solus (\' add. m. 2) P 18 ut] et BFPQb 19 materiam iuformem 0 materiem H 20 eum Cl 21 perscriptum HMSV: praescriptum CGOmo, scriptum BFPQWb alt. fecit] f. deus BHedd. 23 extremus M alt. aut illius om. GW 25 a deo] ab eo C alt. deo om. BFPQb, a deo V, * ** H 27 ita] itaque VW )

332
conmemorasse scripturam, quod hanc informitatem fecerit deus, sicut alia multa non commemorauit, ut Cherubim et Seraphim, et quae apostolus distincte ait, sedes, dominationes, principatus, potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est. aut si in eo, quod dictum est: fecit caelum et terram, conprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur spiritus dei? si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas uidemus? aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum et uocatum caelum neque scriptum est factas esse aquas? non enim adhuc informes sunt et inuisae, quas ita decora specie fluere cernimus. aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit deus: congregetur aqua, quae est sub firmamento, ut congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent nec scriptum est, qua uoce formatae sint? unde si aliquid Genesis tacuit deum fecisse, quod tamen deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus, ubi autem factae sint, non inuenimus, cur non informem quoque [*]( 2] cf. Es. 6, 2 et 37, 16. 3] Col. 1, 16. 7] cf. Gen. 1, 2. 13] Gen. 1, 9. ) [*]( 1 fecerat S 2 ut] sicut BFPQb cherubyn S, cherubin FGHIQV, h cerubim C, cerubin (h tn. 2) P pr. et om. G seraphin BHIPQS, serafim C, serafiu V 3 principatus potest. dominationes V 4 inanifest**um (at ras.) H 5 in om. BCFGMOPQVW conpraehinsa S O 6 quid] quis F quas] aquas M 7 simul] si quis F 8 infirmis V 9 ita om. Q1 cur] cur non V 10 informitatem HlSW 11 facta W 12 sunt] s. & uisa equas n enl adhuc informes sunt W decora] de corpora W specie (e pr. ex i corr.) C 13 congregentur S, congregatur W 14 sub] super M, supra C1 firmamentum S 16 neque om. G 17 accepere F sunt M 18 quod-fecisse om. M 19 ambiit M 20 ulla] illa V subria S audeuit S 21 audiuimus HObm 22 facta B, factas S sunt GV1 quur GS )
333
illam materiem, quam scriptura haec terram inuisibilem et inconpositam tenebrosamque abyssum appellat, docente ueritate intellegamus ex deo factam esse de nihilo ideoque illi non esse coaeternam, quamuis ubi facta sit omiserit enuntiare ista narratio?"