Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Nonne ab infantia huc pergens ueni in pueritiam? uel potius ipsa in me uenit et successit infantiae? nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen iam non erat. non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer loquens eram. et memini hoc, et unde loqui didiceram, post aduerti. non enim docebant maiores homines praebentes mihi uerba certo aliquo ordine doctrinae sicut paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et uocibus uariis et uariis membrorum motibus edere uellem sensa cordis mei, ut uoluntati pareretur, nec ualerem quae uolebam omnia nec quibus uolebam omnibus. pensabam memoria: cum ipsi appellabant rem [*]( 6] Ps. 50, 7. ) [*]( 1 ueiisse W1 de] om. D exegisse (ex, ut uidetur, eras.) 8 2 multum ista Q 3 qua BCFPQb 4 enim] om. F 5 qua E utero matris D si et] ** et (si raa.) V, et si FQb, si M, et si et W 6 iniquitatib; F 7 in utero me BFGHPQ me mater mea in utero edd. aluit] habuit G ubi domine-tuus] om. W 8 aut] et Q ommitto EiH, omitte M 9 illut S; sic semper eo] add. 0 s. l., illo F 13 habiit FW non erat] onerat W 14 fars F, fa**rer P memini (om. et) E 15 loqui didiceram] didiceram 1. W, 1. didicerim BCGHPVmo post tam aduerti M auerti G pr. 17 lit*eras M, litter§ V mentem CDIMW et i r qua V 18 iemitibus F pr. et om. E uariis om. M *uaris memborum (a eras. corr. m. 2) M 19 uoluntate W 20 paretur D181; corr. m. post. omnia-uolebam] add. M\' in mg. 21 omnibus] omnia BPQ pensabam] pensabo H1, prensabam (rgns m. 2 in ras.) 0, praesonabam EGmo, psonabam M, praesentabam V, praestabam BP, praestabat Q memoriam G BY cum] quod W-)