Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Tu itaque, domine deus meus, qui dedisti uitam infanti et ; corpus, quod ita, ut uidemus, instruxisti sensibus, conpegisti membris, figura decorasti proque eius uniuersitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti, iubes me laudare te in istis et confiteri tibi et psallere nomini tuo, altissime, quia deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius potest facere nisi tu, une, a quo est omnis modus, formosissime, qui formas omnia et lege tua ordinas omnia. hanc ergo aetatem, domine, qua me [*]( 16] Ps. 91, 2. ) [*]( 1 infantium B 2 uidi] u. enim F paruulum] puerum B 4 ista] om. W; istę 01 5 remediis] modis G1, af remediis G\'ił in mg. 6 ubertl a ex ubera corr. 0* manente M; corr. m. 2; manantS W *abundante i v (h ras.) M 7 opis (0 in ras.) 0, opes C, opibus PQ, opus G, opus opelentissimum M 8 blandae S, ualde V tolerantur 0% in ras. 9 accensu F, accesu W sint Q 10 probet probes D cum ferri] con- \' V ferri DIM, tamen ferri b 11 depraehenduntur PS, deprehendantur D 12 ab tu itaque incipit liber Parisinus no. 12191 (E) ine fantia (om. et; e add. m. rec.) V, infantia et D 13 ut] et F, om. W intruxisti S, instrucsisti CD1 14 decoronasti F atque incolumitate add. D2 in mg., incolomitate FGHMPlVW 15 conatos W **sinuasti a (in ras.) F iubet M1 16 tibi om. M 17 \'e (8 add. m. 2) M, es D\' s. I. 18 alius] om. D fecere Ml une] aq une F, une in un\' corr. P\'j, uno D 19 quo ex qua corr. F est] om. M modus ex mundus c corr. F formosissim\'e P formans W 20 ordinans W aełatem P quam me GGOVm, de qua me D )

11
uixisse non memini, de qua aliis credidi et quam me egisse ex aliis infantibus conieci, quamquam ista multum fida coniectura sit, piget me adnumerare huic uitae meae, quam uiuo in hoc saeculo. quantum enim adtinet ad obliuionis meae tenebras, par illi est, quam uixi in matris utero. quod si et in iniquitate conceptus sum et in peccatis mater mea me in utero aluit, ubi, oro te, deus meus, ubi, domine, ego, seruus tuus, ubi aut quando innocens fui? sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi iam cum eo est, cuius nulla uestigia recolo?