Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Deus, deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes, quandoquidem recte mihi uiuere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem et excellerem linguosis artibus ad honorem hominum et falsas diuitias famulantibus. inde in scholam datus sum, ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser. et tamen, si segnis in discendo essem, uapulabam. laudabatur enim hoc a maioribus, et multi ante nos uitam istam agentes [*]( 1 aliquam] aliam quam F1 eam] meam S, meam W ad] eras. 0, om. E aliquod 0 monebant (0 ex e corr.) F 2 et tenebam] om. SW 3 *uellent (v ras.) M, uellem F eos] s. l. add. F; eis P1 4 aperiebaritur E 5 ceteroque HOIW 6 actu] s. 1. Da indicantem EV affectationem G 7 penden*dis W fugendisue rebus M, fugien- 0V dis faciendisue r. H, fugiendib; uirib; W 8 sententiis 0 9 qaru V 10 in] & in F hore W per] post M enuntiabam 0, enuntiabant D1 h 11 is C *eram W 13 auctoritate parentum B nutuque] natuque EFGMOPQb 15 ibi] add. 02 s. 1. miserias om. Q1 16 mihi recte onen BPQ b 17 optemperare 08 mentibus E 18 exellerem V, excellentiorem S, excellen**tiorem W linguiosis M artib; artibus F hominu add. E* s. 1. & add. D3 s. 1. 19 scolam FHMOPQSVW, scola F i ut] om. W1 20 literas B 21 si] ex se corr. M2 segnes C bapulabam D 22 hoc enim C hoc] om. F, hec W. )

13
praestrtfxerant aerumnosas uias, per quas transire cogebamur multiplicato labore et dolore filiis Adam. inuenimus autem, domine, homines rogantes te et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses etiam non adparens sensibus nostris exaudire nos et subuenire nobis. nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum, et in tuam inuocationem rumpebam nodos linguae meae et rogabam te paruus non paruo affectu, ne in schola uapularem. et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi, ridebantur a maioribus hominibus usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil uolebant, plagae meae, magnum tunc et graue malum meum.