Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Exaudi, deus. uae peccatis hominum! et homo dicit haec, et misereris eius, quoniam tu fecisti eum et peccatum non fecisti in eo. quis me commemorat peccatum infantiae meae? quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans, cuius est unius diei uita super terram. quis me commemorat? an quilibet tantillus nunc paruulus, in quo uideo quod non memini de me? quid ergo tunc peccabam? an quia uberibus inhiabam plorans? nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar iustissime. tunc ergo reprehendenda faciebam, sed quia reprehendentem intellegere non poteram, nec mos reprehendi me nec ratio sinebat. nam extirpamus et eicimus ista crescentes. nec uidi quemquam scientem, cum aliquid purgat, bona proicere. an pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subiectis hominibus liberis et maioribus hisque, a quibus genitus est, multisque praeterea prudentioribus non ad nutum uoluntatis obtemperantibus feriendo nocere niti quantum potest, quia non oboeditur imperiis, quibus perniciose oboediretur? ita [*]( 4] cf. Iob 25, 4. ) [*]( be 1 dicet 8 2 misereris (be add. m. 2) M qfim*** (qñm ras.) P peccato W1 3 me] i mihi M* supr. lin., mecum b conmemoret CDM infantiae] in facie W1 4 qñiñ* P ne infans D e 5 unius est uita diei uita M, est diei unius u. G commemorat (corr. V m. 2) D 6 quilibet (T m. 2) C, quislibet M nunc] non D 1 7 peccabam] p. plorans G an] hanc W huberibus G, uberius M1 8 iniabam SV, inhibam H1 plorans] om. G si] et si V nunc] c eras. H 9 congruendi W1 inians SV, inhiens G, & inhians H, ut hians F deriderabor S, deribor M adque 001 10 repraehendar SW; sic semper reprehendenda* (s ras.) W 11 reprehendentem] nte in ras. GW reprehendendi DaFGaHOaPaQVW 12 nam] naro et H eiciamus D, iecimus F 13 crescentes add. G m mg., crescendo FG 1 aliquit S, sic semper; aliqua V, aliud M 14 purgabat CDM illa bona-etiam] om. F 16 liueris D, sed liberis B et maioribus liberis F 18 uoluptatis W optemperantibus 0*Q nititur W potest (st add. m. 2) M 19 oboedietur O1, oboediretur FO* perneciose M\'J, pernetiose B oberiretur Fl )