Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Confiteor tibi, domine caeli et terrae, laudem dicens tibi de primordiis et infantia mea, quae non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conicere et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. eram enim et uiuebam etiam tunc et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, iam in fine infantiae quaerebam. unde hoc tale animal nisi abs te, domine? an quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla uena trahitur aliunde, qua esse et uiuere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos, domine, cui esse et uiuere non aliud atque aliud est, quia summe esse atque summe uiuere id ipsum est? summus enim es et non mutaris, neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent uias transeundi, nisi contineres ea. et quoniam anni tui non deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi iam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt et ex illo acceperunt modos et utcumque extiterunt, et transibunt adhuc alii et accipient et utcumque existent. tu autem idem ipse es et omnia crastina atque ultra omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. quid ad me, si quis non intellegat? gaudeat et ipse dicens: quid est hoc? gaudeat etiam sic et amet non inueniendo inuenire potius quam inueniendo non inuenire te. [*]( 9] cf. Ps. 99,3. 11] cf. Mal. 3, 6. 14] Ps. 101,28. 21] Ex. 16,15. ) [*]( 1 confitebor M caeli] pater celi V laudens (corr. m. 2) D 2 ea c 0, ea M 3 autoritatibus (° add. m. 2) 0, auctori*tatibus (b; ras.) W 4 uidebam FH etiam] iam G 5 aliis nota F fecerim F in finem GHSW; F2 in mg. 6 infantiae] i. mee OV1, in facie W 8 traitur F . qua] quae SW, qua V curat STT praeter quam 0, preter que F f 9 a*c*is V aliut S; sic semper 10 est] om. CDGMI0IW; est aliud atq. aliud F quia] qua D atque] ac DGHMOPQW, et V id] om. M est] es BCDFM*OaP edd., es* (t ras.) W 11 in te** W hodiernus dierI4 F 12 pr. et] eras. V 13 haberent] h. dies G 14 qm* anni P deficient FaGaOaPQb hodiernus] h. e V 15 iam] om. F nostri* P 16 acciperunt W et] add. 02 in mg.; & t F utquumque Q 17 et transibunt—existent] om. V athuc S; sic semper, adduc Qs 18 exsistent C, extent M 19 omnia quae CDXGHM2PS, omniaqlu 0 esterna 0, esterna FQIW, aeterna G, externa PV odie F 20 intellegit FM 22 non inuenire te] inuenias te V )

9