Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et ecce infantia mea olim mortua est et ego uiuo. tu autem, domine, qui et semper uiuis et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum et ante omne, quod uel ante dici potest, tu es et deus es dominusque omnium, quae creasti, et apud te rerum omnium instabilium stant causae et rerum omnium mutabilium inmutabiles manent origines et omnium inrationalium et temporalium sempiternae uiuunt rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo, dic mihi, utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea. an illa est, quam egi intra uiscera matris meae? nam et de illa mihi nonnihil indicatum est et praegnantes ipse uidi feminas. quid ante hanc etiam, dulcedo mea, deus meus? fuine alicubi aut aliquis? nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt nec aliorum experimentum nec memoria mea. an irrides me ista quaerentem teque de hoc, quod noui, laudari a me iubes et confiteri me tibi? [*]( 1 uolunta**bns F 2 qualia poteram] om. SW uere CFGHOlSW 3 intellectu W ne] cnon F 4 subditis] subdit\' Q, s. sed b 5 quos] qd W 6 mihi magis 0, magis (mihi om.) Ml ipsi] om. FV 7 non scientes b 8 mea**olim 0 olim infantia mea B 9 nil B qM* ante P 11 potest. P tu es] tu es ds F et] ras. V es] eras. V e W & dominus* (q. eras.) W, dHsquae D 12 ** stabilium (in ras.) V, stabilium G istant SW 13 immotabiles V origenes C1, origin**es (al ras.) P 14 irrationalium O\'iłW, inrationabilium BCBF GMPV edd. temporarium F 16 alicui ae. m. iam B, iam alicui mo aliquid Q 1 iam aet. meae V* in ras. 17 egi] ex ego corr. G\'ił et] et ea Q 19 ante hanc] ante hac DM, a. huc C, haec V f:ui*na P 20 nec mater nec pater BPQ 21 nec mater W*, & m. W1 nec aliorum] potuitne a. G 22 teque] tequ* H, te qui Fb, **qui M (te ras.) noui] te noli C1; corr. m. 2 n. quod b 23 laudari] 1. te Mb iubeas F, iubes (te add. m. 2) H, iubes a me Q me] om. V tibi 01 in ras. )