Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
Iuppiter satagit fractus metu nec quibus remediis leniat uiolatae animos reperit. fundit preces et subplicat: obstructae sunt dolentis aures. adlegatur deorum uniuersus ordo: nullius auctoritas tanta est ut audiatur. ad postremum filius uias satisfactionis inquirens comminiscitur remedium tale: arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, exsecat hos ipse et lanato exuit ex folliculi tegmine. accedens maerens et summissus ad matrem et tamquam ipse sententia condemnauisset se sua, in gremium proicit [et iacit] hos eius. uirilitate pignoris uisa sumit animum mitiorem et concepti fetus reuocatur ad curam: parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam modo Proserpinam nuncupauit. quam cum uerueceus Iuppiter bene ualidam, floridam et suci esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset adgressus et temeritatis quantum, redit ad prioris actus, et quia nefarium uidebatur satis, patrem cum filia comminus uxoria coniugatione misceri, in draconis terribilem formam migrat, ingentibus spiris pauefactam colligat uirginem et sub obtentu feri mollissimis ludit atque adulatur amplexibus. fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Iouis, sed non eadem condicione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu uirginis [*]( 2 ardescet P corr c\' 3 tempestateque P corr c 4 Brimo Guilelmus Canterus: primo P 5 appelletur Meursius: appellatur P appellaretur Urs quam ut Sab in err: quin P quia Sab 6 «audaciam P fili P corr 8 praeces P dolentis Sdb: dolentes P 9 aues P corr 13 folliculi Sab: polliculi P . merens P corr r 14 condemnasset Sab 15 et iacit del Orellius . uia P corr 16 concepti Urs: concepit (ce in ci corr) P concipit Sab 19 uerueceus Sab: uiruiriceus P 22 astua Meursius 24 ingenitibus P corr 25 feri Urs: fero P 27 illam P corr f1 28 filia P corr & at Sab, r; ad P )
non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo membra ire per singula quantaeque insint in partibus priuis turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. quis est enim mortalium uel exiguae humanitatis sensum ferens qui non ipse peruideat, qualia sint haec omnia, quam scelerata, quam foeda quantasque ignominias di ferant ex ipsis mysteriorum sacris et ex sacrorum originibus indecoris? Iuppiter, inquit, exarsit in Cererem. quid tantum, quaeso, de uobis Iuppiter iste quicumque est meruit, quod. genus est nullum probri, infamiae, adulterium nullum, quod in eius non caput uelut in aliquam congeratis uilem luteatoque personam? matrimonii prodidit ius Leda: Iuppiter esse dicitur auctor culpae. uirginitatem Danae custodire nequiuit: furtum esse narratur Ionis. ad mulieris nomen properauit Europa: expugnator pudicitiae idem esse iactatur. Alcmena Electra Latona Laodamia, mille aliae uirgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate: eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, cum quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis, I ut uideatur miserabilis prorsus ullam non esse causam ob aliam natus, nisi\'ut esset criminum [*]( 1 species est Vrs species Salm in mg B- autorem P corr 2 desiderabit Sab: desideranit P rei:tum] rei tantae U,., citanimns P corr Tarentinum] tritum Urs Tarentinum notumque] Tarentini Bhinthonis ? 3 atiquitas P corr 5 Sabadiis Meursim 6 demittitur Urs: dimittitur P . 7 imferioribus P 9 quantaeque Sab in err, r: quantaque P priuis Dauisius: prauis P 12 sunt Sab 13 dii ferant Jfeursius: differant P 16 infamiae Urs: infame P 18 luteamquem P corr 19 laeda P 20 donae P corr 21 nomen non Bigaitius 22 alcimena P corr Laodonia Sab ille P corr c 23 catamutus P 25 cum scripsi: in P 26 inseratis Urs 27 ullam Urs: nullam P ) [*]( IV. ) [*]( 13 )
uellem itaque uidere patrem illum deorum Iouem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem aures, contractis in ungulas. gressibus, rumigantem pallentis herbas et ex parte postica caudam suffragines talos molli fimo perlitum atque intestina proluuie delibutum. uellem, inquam, uidere - dicendum. est enim saepius - torquentem illum sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit consectantem ueruecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque diuina qua uibrare coruscos ignes et saeuire fulminibus suetus est, tum deinde secreta rimantem [feruenti nullas] summotisque arbitris circumiectas prolibus diripientem membranulas feruentique adhuc matri uelut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: diductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad fidem facto faciendam arietino sanguine coinquinatum et in mendacia uulneris laneis fasciis linteolisque contectum. hocine audiri et perlegi sub mundi hoc axe? et eos qui haec tractant existimari se uelle pios, sanctos religionumque custodes? estne [*]( 1 seges Urs 2 sentinarum Saim: screnarum (tn mg v) P scoenarum Sab acenarum Gel, r e addidi ante conluuionibus, Oehierus post omnes 4 malectionis Sab corr in err 5 efferatio P 6 adinniuit P 11 lacunam signaui: ambulantem intercidisse uidetur ruminantem Sab 12 suffragine, talo Sab 13 molli fimo Urs: moliisBimo P, Sab mollissima cl mollissimoB Gel prolubie P corr m s XV dilibutum P 15 perterrit P corr c\' 16 uerbecum P corr cI 17 manus P corr 18 saeuirae P corr r 19 feruenti nullas sedusit Zinkirn feruenti smila Gel feruenti in olla Urs illa Salm 20 prolibus Sab, r: rolibus P membranullas P 22 diductum scripsi: deductum P crucis P cruris m s XV 23 arietinon P corr r in addidi 24 uulnera Urs laneis Sab: lanis P fasceis P 25 axe Sab: ase P 26 pius P corr c. )
sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra. quisnam istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? et quid adiuuat causam, si uestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt sint uestrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae uestra sunt propria aut in simili foeditate aut turpitudinis genere reperiantur esse maiore? uultis enim consideremus mysteria et illa diuina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa peruigilia consecrata sunt et pannychismi graues? uultis, inquam, uideamus, quas origines habeant quasue causas, ut Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes tam in deos dicere contumeliosa quam dictitent alii, nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a uobis religionis sub specie publicari? quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et adhuc uirago Proserpina cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas auocaret, per profundae altitudinis speluncam rex prosiliens Manium raptam uirginem secum uehit et terrarum absconditur successibus rursus. quod cum factum nesciret Ceres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto in orbe [*]( 1 gens Sab 2 praedita Sab: praedicata P praeligata Ungerm 3 intymis P 6 uestris Urs 8 inquid P corr 10 spanus P 13 sint Sab in om Sab 15 thesmoforia P 16 graegis P corr c 17 pannychismi graues Gel: phanniciismi graue (graues r) P Phanniciis migraue Sab Pannychia? ni graue Urs 20 dictent Sab 23 sed Meursius 24 uirgo Sab 27 obsconditur Sab corr in err 28 quo P corr c filia Sab: filias P esset ubinam Sab: sed tu uinam P ubinam m 8 XV in mg f- ) [*]( 13* )
in istius conquisitionis errore Elensinios etiam peruehitur fines. pagi istud est nomen regione in Attica constitute. quinque illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus Eubuleus Dysaules: boum iugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen et qui postea floruerunt caduceatores, hierophantae atque praecones. igitur Baubo illa, quam incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus. reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia: auersatur et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna perpetitur ualetudinis meminisse. comis rogat illa atque hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis adsumat: obstinatissime durat Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet. quod cum saepius fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum fatigari, uertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere ludibriorum statuit exhilarare miraculis: partem illam corporis, per quam secus femineum et subolem prodere et nomen solet [*]( 3 sqq. Clemens Alex. protr. 2, 20 ) [*]( 1 comprehensas Gel: onere pressas P Aetnaeis Gel: etneis P etnehis c et etneis Sab 3 Eleusinios Balm: eleusionios P eleusinos Sab 5 quinque Liuineius: qui P atque Heralilus 6 treptolemns P 7 Eubuleus...Triptolemus om Sab disaules P treptolemus P 8 euboleus P greges P corr 9 Eumolpus SOO, r: euolpas P et gens Gel effluit Canterus, Urs: et fluit P fluit Gel ducit ? 11 hierofantae P eleusini P 14 reficiendi Sab, r: repiciendi P sitientis OehZervs: sitienti P sitiendi Meursius ardori P adoris Sdbn 15 cinni scripsi: cynum P cinnum r, Elmenhorstius quem r grae.cia P 16 fortuna Gel: fortunam P 17 comis Oehlerus: communis P meminisse communis. rogat uulgo 18 ne Sab: ane P anus, ne Heraidus ut ne Oehlerus 22 qUibat Sab, r: quib. at P 23 ezilarare P 24 seius foemineam Sab I )