Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii uatis, quos antiquitatis memoratis esse diuinae, et inueniet nos nihil neque callide fingere neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates. ipsos namque in medio ponemus uersus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicauit humano:

  1. sic effata simul uestem contraxit ab imo
  2. obiecitque oculis formatas inguinibus res:
  3. † quas caua succutiens Baubo manu — nam puerilis
  4. ollis uultus erat — plaudit, contrectat amice
  5. .
  6. tum dea defigens augusti luminis orbes
  7. tristitias animi paulum mollita reponit:
  8. inde manu poclum sumit risuque sequenti
  9. perducit totum cyceonis laeta liquorem
  10. .
quid Erechthidae o cati, quid ciues Mineruii dicitis? hauet [*]( 13 sqq. 1. c. 2, 21 ) [*]( 1 generi, tum Salm: generi. cum P generi: eum Sdb generi: eam Gel genericum Urs gęnetricum Liuineiw 3 hyBtriculi scripsi: stri- culi P redit ad Sab, r: redita I ad P redit ita ad Stetoechius 6 affigit Sob: adficit P specie Sab: species P 8 necquiuit P uerucundia P 11 treicii P 13 sanctitates Sab: sanctitate P k 14 uerBus Sab: uersos P Calliopae HUdebrandius: calliope P Calliopes Sab greco P 15 cantandos OreUim iuri] generi Urs 16 sinu Lambinus 17 formatas inguinibus Sob: formata sanguinib* P 18 Baubus manu\' N. Heinsius Bacchi manu\' Ioannes Auraim 19 oUi Sdb . amice Gel: amicae P contrectat amioe] conctata micae Sab 21 tristias P corr 22 poclum Sab: poculum P risuque Sab: risuquem P 24 Erichthidae o cati Pithoeus: erithi deocati P Erichtheo sati Sab Mineruii Sab: minerui P auet Sab: habet P )
198
animus scire, quibus sitis eloquiis tam periculosa* negotia defensuri, uel artibus habeatis quibus tam confossis salutem dare personis uel rebus atque causis. non est ista falsa subscriptio nec delatione adpetimini calumniosa. Eleusiniorum uestrorum notae sunt origines turpes: produnt et antiquarum elogia litterarum, ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis ieiunaui atque ebibi cyceonem: ex cista sumpsi et in calathum misi: accepi rursus, in cistulam transtuli.

ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur et rapiunt dii uestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtiuis, ab repugnantibus et inuitis decus uirginitatis eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant uastitatem? adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint uictuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur grauis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur obscenitas obiectanturque partes illae quas pudor communis abscondere, quas naturalis uerecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine uenia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis. quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei uerendisque Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem [*]( 1 tam add c 3 uel rebus scripsi: uulneribus P ista Gel: ita P subscriptio Salm: ausceptio P suspectio Lipsius suspicio Urs 5 notae sunt scripsi: notas et P turpes: produnt scripsi: producunt turpes P produnt urbes uel produnt turpes antiquarum Urs Eleusiniorum uestrorum notae uel notas et origines producam Meursius et om Urs 6 deniquae P rogatis P corr 7 ex cista H. Iunius: excita P 8 rursus, rursus Urs 9 promunt Sab: pronunt P , 11 furtius P corr a 800 13 amissi Gel quaerunt Urs: quaeruntur P queruntur Zinkius 14 nastitatem Sab: uastitate P 15 miserorum Urs 17 non ratio P sermo Sab, r: sero P 20 quas] atque Urs 22 spectaculi Yair lenus: in specuali P in specu tali Sab spectaculo in tali Urs in spectu tali Stewechius in specu anili Zinkius 23 rei uerendisque Stewechius: reuerendisque P uerendisque Canterus )

199
conuerteret atque risum, quod obiectum lumini conspectuique diuino et obliuionem miseriarum daret et habitum in laetiorem repentina hilaritate traduceret? o qualia, o quanta inridentes potuimus cauillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterarum prohiberet auctoritas.

iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiuersari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honorem patris phallos subrigit Graecia et simulacris uirilium fascinorum territoria cuncta florescunt. quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. quisquis istud ignoras, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa obseruatione custodi. cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetiuit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: set cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat. Prosymnus quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret morem deus atque uxorias uoluptates pateretur ex se carpi. deus facilis iurat potestatis futurum ac uoluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos uoti atque expeditionis redisset. uiam comiter Prosymnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. interea dum Liber Stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquisitione conlustrat, ex uiuentium numero index decedit atque [*]( 7 sqq. 1. c. 2, 34 ) [*]( 2 miserarum P corr in add Sab 4 nos gentis Sab: noscentis P 6 hesitare P circumspicere Hildebrandius: circumsciscere P circumhiscere Sab circumscribere Zinkius tergiuersari Sab: tergiuersa P 7 Alimontia Salm: alimonia P alimoniae Sab, r Alimuntia Pithoeus 8 phallos SaZm: uallos P ithyphallos Sab 13 esset Sab: essent P 14 nisius P et Semeleius Liber aeclusvt Zinkius Liber seclusit Stewechius 15 inquirere: sed Sab: inqui- reret et P 17 prosnmnns P 19 acernsios P 20 gereret Gel, r: gereret et P 21 carpit P corr cI 22 compos Sab: conpos si P 23 expetitionis Sab redtiBset P prosomnus P 25 omneis Gel: omni P 26 nnmero Sab: numeru P index Heraldus: index inde P index ille Gel decedit TJrs: decidit P )

200
ex more sepelitur humano. emergit ab inferis Euius et recognoscit extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi solueret religione se iuris, . locum pergit ad funeris et ficorum ex arbore ramum ualidissimum praesecans dolat\' runcinat leuigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit insidit. lasciuia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in ueritate promiserat.

ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito testi non postulamus ut credat nec mysteriis uolumus quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi uelint hi phalli;, quos per rura, per oppida mos subrigit et ueneratur antiquus, inueniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum ueritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, cum criminatio ipsa religionis in re sit? quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum uenerationibus nationes? ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes nec uos esse neque alium uelitis quemquam sanguinis uobis gradu et iure familiaritatis adiunctum? potestisne impubibus et praetextatis uestris quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus indicare? potestis uestras nurus, [*]( 1 more Sab, r: mole P sepelitur Sab, r: sepelita P • aemergit P Euius Salm: cuius P euhiius Sab euhyius Gel 2 iurandi Gel, r: iurandis P 3 religione se Gel: religionis et P 4 runcinat Sab: runcinat P 5 penia Sab: poenis P 6 et Sab: ex P subdit Sab: subsidit P 7 subrigentis r luxuiiantis Sab 10 testi Meuniw: ut testi P 13 hi phalli Stewechius: hii ualli P ityphalli Sab 14 antiqus P eas Canterw: eas. eas P et eaa res Sabn 17 cum add Gel Mcriminatio P 18 deditae tem- plorum P 19 haecne Sab 20 alio scripsi: aliquo P reliquo Gel atque alio] ac reliquo Vrs 23 potestisne Sab: potes. tatisne P 24 Liber Sab, r: libet P 25 uestras Sab: uei trans P )

201
quinimmo uobis matrimonio coniugatas ad uerecundiam Baubonis impellere atque ad pudicas Cereris uoluptates? uultis uestri iuuenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? uultis adultae uirgines robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte, cognoscant? uultis germanae iam feruidae atque ex isdem seminibus fratres eundem rursus accipiant concubitus, lectulos non esse aspernatum sororis P ita ergo non protinus ab huiusmodi fugiendum diis longe ac ne inrepat in animum tam inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est? quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad huiusmodi furias deorum documenta proritent? aut quis suas comprimere cupiditates a cognatis ualeat reuerendisque personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum uideat confusione seruatum? ubi enim primam perfectamque naturam intra fines constiterit iustos cupidinem suam non ualuisse frenare, cur non in promiscuos adpetitus effundat se homo et ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae diuinitatis adiutus?

iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere uos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos, cum si uerum fiat atque habeatur examen, nullos quam uos magis huiusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis. deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamuis sequi sententias inmanes [*]( 2 simpellere P corr 6 germanae scripsi: germania (s eras) P feniidae scripsi: feruidi P bisdem P iisdem sab 8 aspernatam Sab: aspernaturos P «aororis P 9 ne Sab: nec P • 11 quem Sab, r: que P 16 intra Gel: inter P 17 im P 18 sanctae P 20 audere Sab: audire P 21 hia m s XV, Sab 22 deos hos Stewechius 24 rerum Meursim 25 nullos Gel: nullius P 26 quii Sab 28 coimbibissetis Salm: conbibissetis P deus P corr . )

202
opinionum uideatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non adcommodat inuolutis: et qui generis adseuerat eos fuisse terreni, quamuis eos priuet sublimitate caelitum, subsiciuis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos diuinitatis ad meritum beneficiis autumat et uirfatum admirationibus subleuatos.