Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

et tamen qui potestis falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et credi a uobis esse ueram et exploratae fidei iudicari? quid enim sibi uult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris intromittitis sanctuario? nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adulescentulus intulit et quam genetrix diuum in solatium sui uulneris consecrauit? quid lanarum uellera, quibus arboris conligatis et circumuoluitis stipitem? nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus? quid- compti uiolaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornauerit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est heiulatu? quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis [*]( 1 pro instructioue Salm: per structionem P 2 si* P ut*ique P 4 nos om Sab 6 cqlebritatibus P inseruerimus Urs: miserimus P 10 memorIam scripsi: memoria P 11 cum in ras P 12 cursos P corr & anuos P corr fY 13 uerMn Meursius: uera P eiplicatae Sab 14 nus P corr c statutis ex statis corr P statis Sab intermittitis Sab 16 quam addidi 18 circumuolbitis P corr 19 lanarum Sab: uanarum P Ia Meursius: iam P 20 «contexit P teporis Sab: temporis P 21 uiolaceis P 24 crihibus P 25 Galli Sab: gallii P 26 acdesti P 27 theiulatu P corr )

189
nomen castus? nonne illius temporis imitatio est quo se numen ab Cereris fruge uiolentia maeroris abstinuit?

aut si ea quae dicimus non sunt ita, uos edissertate, uos dicite: euirati isti mollesque, quos interesse uobiscum in istius numinis uidemus sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae, et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos et fortunam imitentur in, lamentabili constitutorum sorte? quid coronae, quid uiolae, quid uolucra mollium uelamenta lanarum? cur ad ultimum pinus ipsa paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum mox ut aliquod praesens atque angustissimum numen deum matris constituatur in sedibus ? aut enim haec causa est, quam in uestris scriptis et commentariis inuenimus, et manifestum uos est non diuinas conficere caerimonias sed imaginem tristium redintegrare gestorum; aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegauit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia. quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re esse quam ineant uiles Galli, effeminati conficiant exoleti?

postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, uel quas produnt antiquitatis historiae uel mysteria illa continent sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus uulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. sed sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis † corporaliter prohibet uniuersa nos exsequi: quinimmo, ut uerius exprimamus, a quibusdam nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum explicare contendimus cuncta, expositionis ipsius [*]( 2 uiolentia moeroris Sab: uiolentia erroris P 4 stins P corr & 5 habeant Sab, r: habeat P negotiis P corr 6 morae P corr 8 noluere I. Fr. Orovumius molliumue Oehlerus uelamenta seclusit Elmenhorstius et uelamenta Salm 10 nutans Sab: mu - ł tans P 11 numem P corr 14 caerimonias Gel: quaerimonias P 18 ineant Gel: inhiant P initient Urs 22 non omnibus Gel: omnibus non P 23 traditis. sed Meursius: tradidisse P traduntur. sed Gel tradunt. sed Urs 24 specialiter uel partiliter Urs propriatim ? 25 uerum Sab 26 quibusdam Gel: quibus P )

190
contaminationibus polluamur. Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus, quam murteis caesam uirgis, quod marito nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat . sexto de diis graeco, signumque monstrari, quod cum ei diuinam rem mulieres faciunt, uini amphora constituatur obtecta nec myrteas fas sit inferre uerbenas, sicut suis scribit in causalibus Butas. sed et deos Conserentis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem uersos obruisse se cinere, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoueret Etruriae disciplinarum perita, subrexisse se deos et neruis obduruisse diuinis. Corniculanae inde imperauisse captiuae, ut intellegeret et agnosceret, quid sibi res uellet; Ocrisiam prudentissimam feminam diuos inseruisse genitali, explicuisse motus certos: tunc sancta ecferuentia numina uim uomuisse Lucilii ac regem Seruium natum esse Romanum.

Bacchanalia etiam praetermittemus inmania quibus nomen Omophagiis graecum est, in quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate circumplicatis uos anguibus, atque ut uos plenos dei numine ac maiestate doceatis, caprorum reclamantium uiscera cruentatis oribus dissipatis. nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeteribimus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse, in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et referunt phallos propitii numinis signa donatos. obliuioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium [*]( 15 Lucil. inc. 14 M. 16 Clemens Alex. protr. 2, 12 21 L c. 2, 14 25 1. c. 2, 19 ) [*]( 1 Fentam Hildebrandius: fetam P foetam Sab Faunam Urs 3 seriam Sab: semariam P 4 greco P Graecorum Canterus, Urs 7 Butas Gel: putas P Conserenteis Salm: conferentis P 8 teris P corr 9 penis Sab: poenis P se add Urs cinere Meursius: cineri P 10 tanaqui P corr c et Ethruriae Sab corr in err 11 sed P corr 12 Corniculanae Gel: cornicula P cornitQlM Sah imperauisse Urs: impotrauisse P 13 nellet scripsi: nellent P pudentissimam Meursius 15 efferuentia Oehlerus et feruentia P 16 praetermittamus Gel 17 immania Gel: inania P omofagiis P 22 praeteribimus scripsi: praeterimus P praetereamus Gel Cinyras Urs: cyniras P 23 sumentes ea] mystae deae ? 24 \' fallos P in mg v, )

191
traditur: frater trucidatus ab fratribus, interempti ex sanguine apium natum, prohibitum mensis holus illud adponi, ne a Manibus mortui inexpiabilis contraheretur offensio. sed et \' illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus arcana et tacenda res proditur insinuaturque sacratis, ut occupatus puerilibus ludicris distractus ab Titanis Liber sit, ut ab isdem membratim sectus\' atque in ollulas coniectus ut coque-retur, quemadmodum Iuppiter suauitate odoris inlectus, inuocatus aduolarit ad prandium conpertaque re graui grassatores obruerit fulmine atque in imas Tartari praecipitauerit sedes. cuius rei testimonium argumentumque fortunae suis prodidit in carminibus Thracius talos speculum turbines, uolubiles rotulas et teretis pilas et uirginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala.

erat nobis consilium praeterire, praeteruehi illa etiam mysteria, quibus Phrygia. initiatur atque omnis gens Ilia, nisi nomen interpositum his Iouis prohiberet nos strictim iniurias eius ignominiasque transire, non quo nobis dulce sit tam foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis uobis promptum. etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis iniuriae quorum profitemini uos esse custodes uindices ueneratores. quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem suam matrem libidinibus improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret — nam genetrix haec Iouis regionis eius ab accolis traditur — neque tamen auderet id quod procaci adpetitione conceperat apertissima ui petere, ingeniosas comminiscitur captiones quibus nihil tale metuentem castitate imminueret genetricem: fit ex deo taurus et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam celans in securam et nesciam repentina immittitur ui furens, agit [*]( 4 1. c. 2, 17. 18 20 1. c. 2, 15. 16 ) [*]( 1 trucidatur Sab a Sab 6 titatis P corr Titanibus Sab 8 nidoris Urs 12 carnibus P corr c\' Thracius Boo: thracios P uates Thracine Gel Qrpheus Thracius ? Thracius: talos... mala erat ante Saimasium 14 ea erat Salm praeteruehi 800: praeterueni P 15 frygia P Phrygiae Sab Phrigia in err 16 Ilia Memmius: illa P 18 inaequitare P 21 in Cererem Sab: ini-, cere P inire Cererem Scaliger suam om Sab 24 petere Sab in err: peteret P petere et Sab 27 speciem P corr c\' 28 incestus Sab: incestins P )

192
incestus res suas et prodita per libidinem fraude intellectus et cognitus euolat. ardescit furiis atque indignationibus mater, spumat anhelat exaestuat nec fremitum continere tempestatemque irarum ualens ex continua passione Brimo deinceps ut appelletur adsumpsit. neque alia cordi est res ei quam ut audaciam filii poenis quibus potis est persequatur.