Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

unctionibus, [*]( 1 officinis Stewechius 4 curat Salm: cnrae (in mg v) P om Urs ceroma Sab ceromasi Urs 5 praestat Sab 7 compotit Stewechius compotes esse ? esse compotes ? 8 tutelaribus Sab 10 thura ex cura P tura r 11 dilibutas P 12 praesidatus Sab: praesidiatus P adquin P corr 14 inexpetita Urs numquit P corr 16 commodam P corr c\' gentibus] generi Urs 17 ferborem P corr 18 plubias P corr 19 iustis iniustis (iniustis iustis Hildebranàius) ingenuis Urs: iniustis P 20 inexorta P corr c\' 25 quid Sab. )

129
inquit, superest Vnxia, cingulorum Cinxia replicationi, Victa et Potua sanctissimae uictui potuique procurant. o egregia numinum et singularis interpretatio potestatum: nisi pofetes uirorum adipali unguine oblinerentur ab sponsis, nisi uirginalia uincula iam feruentes dissoluerent atque imminentes mariti, nisi potarent et manderent homines, di nomina non haberent? quid, quod non contenti tam deformibus subdidisse atque inplicuisse deos curis, naturas his etiam feras truculentas immanes, malis gaudentes semper et humani generis adtribuitis uastitate.

non commemorabimus hoc loco deam Lauernam furum, Bellonas Discordias Furias et laeua illa quae constituitis numina taciturnitatis silentio praeteribimus.- Martem ipsum ponemus in medio et speciosam illam Cupidinum matrem, ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. potestatem, inquit, bellorum Mars habet. utrumne ut mota compescat an ut cessantia et quieta commoueat? nam si sedator militaris insaniae est, cur cotidie bella non desunt? sin autem conditor illorum est, deum ergo dicemus in uoluptatis suae dulcedinem collidere orbem totum, discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate diiunctas, conducere ex diuerso tot mortalium milia et intra uerbi unius moras campos cadaueribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare et seruitutis condicionem impdnere, dissensionibus gaudere ciuilibus, commorientium fratrum parricida nece et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore.

quod ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. nam si amoris [*]( 1 inquid P corr in mg v Victa Sab: uita P Victua Urs 2 Pota Canterus aegregia P .3 interpraetatio P . 6 dii c 8 curis Sab: curiis P naturas Gel: naturam P 9 attribuitis Sab: adtributis P 10 uastitatem Sab commemorabimus Gel: commemorauimus P Lauernam Sab: labernam P 11 leua P 12 praeteribimus Mewrsius: praeterimus P 14 alteram Elmenhorstius: alterum P 15 et Sab: ex P 17 uella P corr 21 disiunctas Sab 24 solo Sab: aoli P 26 parricida seclusit Hugius nec- P 27 parricidali seclusit Zinkius ) [*](IV. ) [*]( 9 )

130
haec flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur ut intellegi debeat, quicquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali, Veneriis debere uulneribus imputari imputari. ergone dea cogente in uilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam nobiles dignitatem, dissuuntur tenacium matrimoniorum nexus, in incestas libidines necessitudo sanguinis inardescit, insaniunt in liberos matres, patres uirginum suarum uota in se uertunt, contra decus aetatis senes in obscenos ingemunt curis iuuenalibus adpetitus, sapientes et fortes uiri soluunt decreta constantiae uirilitatis uigore mollito, innectuntur ceruicibus laquei, conscenduntur ardentes rogi et per uastas atque altissimas rupes iaciunt se passim uoluntariis saltibus praecipitati ?

quisquamne est hominum rationis alicuius primordiis indutus, qui diuinitatis substantiam tam foedis polluat aut contaminet moribus? qui naturas attribuat diis tales, quas in agrestibus beluis lenitudo saepe permulsit atque extenuauit humana? ubinam,. quaeso, est illud, quod ab omni perturbationis adfectu dii procul amoti sunt, quod lenes placidi mites, quod in genere uirtutis unito perfectionis apicem atque ipsius retinent sapientiae summitatem? aut cur eos oramus, ut a nobis aduersa atque inimica propellant, si malorum omnium quibus cotidie carpimur ipsi esse nobis reperiuntur auctores? quantumlibet nos impios, inreligiosos uocetis aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos inquietent. aut enim uerissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt: aut si faciunt ea quae dicitis, sine ulla dubitatione dii non sunt.