Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

et rogo: quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia haec superi tamquam uiles nouerint atque habeant sellularii? in caelo enim cantatur et psallitur: ut interualla et numeros uocum nouem conserant scitule ac modulentur sorores. sunt in sidereis motibus siluae, sunt lustra, sunt nemora: ut uenationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana. inminentia dii nesciunt et sortibus uiuunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat uates. ipse alio impletur deo et ui numinis premitur exagitaturque maioris: ut merito dicatur habeaturque diuinus. corripiuntur dii morbis et uulnerari, uexari aliqua ex re possunt : ut cum exegerit ratio, [*]( 1 sensAtim P habet Sab: habeat P 3 ad sup. uers. P 5 uerbo P corr 6 boni Sab: bonis P (8 nobis Sab 9 naccas Meursius aulaedos Sab: aut lędos P uenatores Sab: uenetores P 10 superat Sab et ille Sab inquid P corr 11 diuini Urs musici addidi 13 obstetricis Sdb 18 at Sab 19 ut Sab, r: aut P 21 conserant Sab: conBecrant P 22 scitule dubtianter Oehleius: scitulae P sorores] interf\'ogationif signum, quod uulgo hic et in sequentibus ponitur, sustuli sideribus Metwsius montibus Sab montes Meursius 23 ut add Qel habeatur Gel: habetur P 25 uiunt P corr. )

126
auxiliator subueniat Epidaurius. parturiunt, pariunt: ut difficiles puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina. rem rusticam tractant aut curant militaria munera: ut flammis potens Vulcanus fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. uestis indigent tegmine: ut uirgo Tritonia curiose eis stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices tunicas aut de serico componat. accusant et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti set erras, inquit, et falleris;

non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut uita sit instructior, tradunt scienda mortalibus. sed qui aliquam subicit ignaro ac nescio disciplinam, sollertem quem is efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id quod alterum callere constituit. neque enim traditor alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam. dii ergo sunt artifices primi, siue quod, ipsi ut dicitis, subdunt scientiam mentibus, siue quod immortales et geniti numquam genus omne terrenum uetustate temporis antecedunt. hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis alios perceptionibus gnarures et habere sollertias, in quibus singuli se uincant scientiarum cognitione discreti?

nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sed eos [*](2 corripiatque Sab: corripietque P 3 flammipotens Gel 4 feramenta P corr 5 curiose iis Salm: curiosius P 6 stamen Sab, r: tamen P 7 componat Mewraius: et imponere P imponat Sab et sine onere imponat Salm Atlantea Sab: alantea P 8 quaesiti. et Sab 11 his instructior Mewrsius sciendas Meursius 12 Bollertem quem scripsi: sollertemque P is scripsi: his P hunc Urs om Meursius 14 callere Urs: colere P docere Meursws 15 scientiae Sab: sciente P scientie r praecepta Sab: percepta*» p 16 exeroitatissnme P corr 17 primi Gel: primi sunt P sunto artifices, primi sunto Satm 20 apnt P corr 21 usus illorum wdgo 23 alios add Scaliger gnarures Scaliger, Urs: ignaro res P gnariores Sab ignarures Meursius in mg v 24 singuli se uincMit Urs: singulis enincant P )

127
his artibus praesidere, curare, immo sub illorum posita esse tutela omnia quae administramus, quae gerimus, atque ut bene ac feliciter cedant, illorum prouisione curari. quod quidem merito dici ac probabiliter uideretur, si ad uoluntatem semper sententiamque procederent ea quae obimus, quae gerimus aut in negotiis periclitamur humanis. cum uero in contrarium cotidie res uertantur neque ad propositum uoluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere, deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata ueritas comprehendit. per maria Mater Matuta tutissimas praestat commeantibus nauigationes: et cur insanum mare tam frequentes exposcit crudelium naufragiorum ruinas? salutaria et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus: et in contrarios exitus cur adsidue uertitur placitorum inopinata mutatio ? armentorum et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes: et cur saeua contagia et pestilentes morbos ab aestiuis auertere cessatione inimica non curant? Flora illa genetrix et sancta obscenitate ludorum bene curat ut arua florescant: et cur cottidie gemmulas et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus? puerperiis Iuno praeposita est et auxiliatur genetricibus fetis: et matrum intereunt cur cotidie millia parricidalibus nixibus interemptae? in tutela Vulcani est ignis et materies eius in illius regimine constituta est: et cur aedes frequentissime sacras atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum uoracitate conlabi? diuinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius: et cur obliquata, dubia, cur obscuritatis submersa caligine dat saepius subministratque [*]( 3 uene P corr cedant Sab: credant P 10 permarini r\' Mater Matuta addidi praestant r praestat Portuiius Sab 11 et Gel: sed P 12 exposcit P. Iunius: exposuit P 14 adaiduae P 15 inbusque P corr c\' 16 aestittis P 17 meretrix Urs 22 bulcarll P corr 23 materiaes P corr r 24 frequentissimq P portiones Salm: portiores (in mg .\'.) P potiores Sab ad cinerem Sab: ac cinerum P 26 pytius P obliqua et dubia uel obliquitate dubia Urs obliqua ac dubia Salm 27 obsctiritatis Meursms: obscuritatibus P obscuritatum Urs \'saepius P submonstratque Sab )
128
responsa? Aesculapius officiis et medendi artibus praeest: et cur plura morborum et ualetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatemque perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora? curat Mercurius ceromas, pugillatibus et luctationibus praeest: et cur inuictos omnes non perficit quibus praeest, cur unius in officio praesidatus hos uictoriae compotes, alios uero perpetitur ignominiosa infirmitate rideri?

tutelatoribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt. nisi enim tura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt, et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abiciunt praesidatus? atquin ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates ultroque ab his fluere inexpectata beniuolentiae munera. numquid enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut omnia ista quibus uiuitur commoda mortalium gentibus largiatur? non feruorem genitalem solis deus, noctis et tempora, uentos pluuias fruges cunctis subministrat aequaliter bonis malis iniustis iustis ingenuis seruis pauperibus diuitibus? hoc est enim proprium dei potentis ac ueri, inexorata beneficia praebere fessis atque inualidis rebus et multiformi semper asperitate uallatis. nam sacrificiis editis id quod poscaris adnuere, non est istud postulantibus subuenire sed benignitatis propriae munificentiam uenditare. ludimus et lasciuimus tanta in re homines, et qui sit deus obliti, quid istius magnificentia nominis, quicquid uile uel sordidum suspiciosa potuimus credulitate confingere diuis tutelaribus adrogamus.