Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Unde motum existimo Tullium praeclare pronuntiasse, cum defenderet Oppium: Et enim multum posse ad salutem alterius, honori multis; parum potuisse ad exitium, probro nemini umquam[*](nemini umquam, W2A, Her. (see note 5); nernminium, V.) fuit.

Aviditas plus habendi, sine honesti pravique differentia, et indagandi quaestus varios per alienae vitae naufragia, exundavit in hoc principe flagrantius adulescens, Quam quidam praetendentes imperatorem Aurelianum purgare temptabant, id affirmando

v3.p.364
quod ut ille post Gallienum, et lamentabilis rei publicae casus, exinanito aerario, torrentis ritu ferebatur in divites, ita hic quoque post procinctus Parthici clades, magnitudine indigens impensarum, ut militi supplementa suppeterent et stipendium,[*](stipendium, Kell.; inpendium, VAG.) crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat: dissimulans scire, quod sunt aliqua quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius vere[*](uere, Clark (see note 3); ueteris, Val.; uerecundi, Her.; uerisimilis (dissimilis, G) V.) dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum, licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas, et torquem, Tolle inquit haec, ad comitum quendam prope adstantem versus,[*](uersus, Gardt.; tu, G; puer, Eyssen.; uere, V; del. by Her.; tr. by Clark (see note 2).) quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum.

Huius exempla[*](huius exempla, without lac., G (huiusce, Brakman); lucrum (lac. 13 letters) hu (lac. 6 letters) pla, V.) continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus: quibus omissis, quoniam non sunt perfectae virtutis indicia, (nec enim aliena non rapere laudis est), unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam. Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebei Marius dedisset et Cinna, ita[*](Cinna ita, Pet.; Cinna, EAG; cinnata, V.) vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus, qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.

v3.p.366

Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur, et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat assidue, livorem severitatis rectae potestatis esse individuam[*](indiuiduam, Val.; inuidiam esse, G; inuidiam, V.) sociam. Utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad suspicandum[*](suspicandum, Pet.; supplicandum, V.) contrarios, exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles, et fortibus detrahebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.

Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos, et infra sortem humilem amendandos, ipse[*](ipse, added by Bent.; V omits.) ad pavores irritos aliquotiens abiectius pallens, et quod nusquam erat, ima mente[*](ima mente, Lind.; menta, V.) formidans.