Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Adsimulavit[*](adsimulauit, without lac. G; (lac. 9 letters) ad (lac. 7 letters) bit, V.) non numquam clementiae speciem, cum esset in acerbitatem naturae calore propensior, oblitus profecto quod regenti imperium omnia nimia, velut praecipites[*](praecipites, Clark; praerupti, AG; praeacuti, Novák; praeteritis copuli, V.) scopuli, sunt evitanda.

Nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus, sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, per[*](per, W. Meyer Spir.; post, V.) interrogationes funestas, non nullis ad usque discrimina vitae vexatis: et ita erat effusior

v3.p.360
ad nocendum ut nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte, subscriptionis elogio leni, cum id etiam principes interdum fecere saevissimi.

Atquin potuit exempla multa contueri maiorum, et imitari peregrina atque interna humanitatis et pietatis, quas sapientes consanguineas virtutum esse definiunt bonas. E quibus haec sufficiet poni. Artaxerxes Persarum ille rex potentissimus, quem Macrochira membri unius commemoravit,[*](commemorauit, V; cognominauit, E, C. F. W. M.) suppliciorum varietates, quas natio semper exercuit cruda, lenitate genuina castigans, tiaras ad vicem capitum quibusdam noxiis amputabat: et ne secaret aures more regio pro delictis, ex galeris fila pendentia praecidebat: quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut annitentibus cunctis, multos et mirabiles actus impleret, Graecis scriptoribus .

Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito, Papirius Cursor, ea tempestate dictator, securem per lictorem expediri homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi: hocque ioci genere castigatum, cum

v3.p.362
eum absolveret,[*](cum eum absolueret, Her.; eum absoluit, G; loci gener (lac. 9 letters) tum eum ausolaret, V.) non ideo contemptus,[*](contemptus ut qui, Val.; c. suis, Gronov; ut qui contemptus, V; deleted as dittogr. by Clark.) bella diuturna patrum[*](patrum, Gronov; per se, Val.; parur, V.) superavit et gravia, solus ad resistendum aptus Alexandro Magno, si calcasset Italiam, aestimatus.

Haec forsitan Valentinianus ignorans, minimeque reputans, afflicti solacium[*](solacium, Haupt; solatia, G; solacio, V.) status semper esse lenitudinem principum, poenas per ignes augebat et gladios: quod ultimum in adversis rebus remedium pietas reperit animorum, ut Isocratis memorat pulchritudo: cuius vox est perpetua docentis, ignosci debere interdum armis superato rectori, quam iustum[*](quam iustum, V; quasi or tamquam iustum, Haupt (quam added to um of neminium (see note 6) by Her.).) quid sit ignoranti.