Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum[*](cum eum, A; remigis fumium, V.) ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens.
Iudices[*](iudices, added in G; V omits.) numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicisset[*](didicisset, Novák; didicit, G; dedi, V.)
afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus. Finis enim iusti imperii (ut sapientes docent) utilitas oboedientium aestimatur et salus.
Consentaneum est venire post haec ad eius actus, sequendos recte sentientibus et probandos: ad quos[*](ad quos, added by Her.; cum quibus, G; probandus si, without lac., V.) si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. In provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas: oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Britannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil