Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Ubi locatus in lecto, exiguas spiritus reliquias trahens, nondum intellegendi minuto vigore, cunctos agnoscebat adstantes, quos cubicularii, nequis eum necatum suspicaretur, celeritate maxima corrogarant. Et quoniam viscerum flagrante compage, laxanda erat necessario vena, nullus inveniri potuit medicus, hanc ob causam quod eos per varia sparserat, curaturos militem pestilentiae morbo temptatum.
Unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel (ut quidam existimabant), arefactis ideo membris, quod meatus aliqui (quos haemorrhoidas nunc appellamus), obserati sunt gelidis frigoribus concrustati.
Sensit immensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium indicabat, iam superatus, liventibusque maculis interfusus, animam diu colluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno et quinto, (minus centum dies) secundo et decimo.
Replicare nunc[*](nunc, AG; non V.) est opportunum (ut fecimus), et ab ortu primigenio patris huius[*](huius, Her. (ce = correctura vocis non; see note 1); huiusce, V.) ad usque ipsius obitum, actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine, vel bonorum, quae potestatis monstravit, nudare solita semper animorum interna.
Natus apud Cibalas, Pannoniae oppidum, Gratianus maior ignobili stirpe, cognominatus est a pueritia prima Funarius, ea re quod nondum adultus, venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis, nequaquam cessit: aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit.