Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ob ergo validi corporis robur, et peritiam militum more luctandi, notior multis, post dignitatem protectoris atque tribuni, comes praefuit rei castrensi per Africam, unde furtorum suspicione contactus, digressusque multo postea pari potestate [*](Brittanicum, Her.; brittanum, V.) rexit exercitum, tandemque honeste sacramento solutus, revertit ad larem, et agens procul a , multatione bonorum afflictus est a Constantio, hoc nomine, quod civili flagrante discordia, hospitio

v3.p.354
dicebatur suscepisse Magnentium, per agrum suum ad proposita festinantem.

Cuius meritis Valentinianus ab ineunte adulescentia commendabilis, contextu suarum quoque suffragante virtutum, indutibus imperatoriae maiestatis apud Nicaeam ornatus, in Augustum collegium fratrem Valentem adscivit, ut[*](ut, added by EA; V omits.) germanitate ita concordia sibi iunctissimum, inter probra medium et praecipua, quae loco docebimus competenti.

Igitur Valentinianus post periculorum molestias plures, dum esset privatus, emensas, imperitare exorsus, ut arces prope flumina sitas et urbes muniret,[*](urbes (vulgo) muniret, Her.; turbines et, V.) Gallias petit, Alamannicis patentes excursibus, reviviscentibus erectius cognito principis Iuliani interitu, quem post Constantem solum omnium formidabant.

Ideo autem etiam Valentinianus merito timebatur, quod auxit et exercitus valido supplemento, et utrubique Rhenum celsioribus castris munivit atque castellis, ne latere usquam hostis ad nostra se[*](se G; sese, Löfstedt; sepe, V.) proripiens possit.

Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel correxit industrios, post Gratianum filium in societatem suae potestatis assumptum, Vithicabium[*](Vithicabium, Gardt.; uithigabium, V.) regem Alamannorum, Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus

v3.p.356
cientem et bella, clam (quia non potuit aperte) confodit; et Alamannis congressus, prope Solicinium locum, ubi insidiis paene perierat, circumventus, ad exitium ultimum delere potuit universos, ni paucos velox effugium tenebris amendasset.