Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Nocteque quam lux ereptura eum vita secuta est (ut per quietem solet) videbat coniugem suam absentem, sedere passis capillis, amictu squalenti contectam: quam aestimari dabatur Fortunam eius esse, cum taetro habitu iam discessuram.
Progressus deinde matutinus, contractiore vultu subtristis, cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat immanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento fulserat[*](fulserat, W2, Pet.; pulsarat, C. F. W. M., Corn.; pulserat, V.) consuete:[*](consuete, Pet.; inconsulto, Kiess., Corn.; consuetu, V.) perissetque cruciabiliter innocens iuvenis, ni tribunus stabuli Cerealis dirum nefas cum sui periculo distulisset.
Post haec Quadorum venere legati, pacem cum praeteritorum oblitteratione, suppliciter obsecrantes,
Quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis, quippe eos vexari diutius, nec ciborum inopia, nec alienum tempus anni patiebantur, in consistorium, Aequitio suadente, sunt intromissi. Cumque membris incurvatis starent metu debiles et praestricti, docere iussi quae ferebant, usitatas illas causationum species iurandi fidem addendo firmabant; nihil ex communi mente procerum gentis delictum asseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones, amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec opportune ad ferociam animos agrestes accendit.
Ad haec imperator, ira vehementi perculsus, et inter exordia respondendi tumidior, increpabat verborum obiurgatorio sonu nationem omnem ut beneficiorum immemorem et ingratam. Paulatimque lenitus, et ad molliora[*](et ad molliora, added in G; V omits.) propensior, tamquam ictus e caelo, vitalique via voceque simul obstructa,[*](obstructa, A, C. F. W. M.; adstricta, Her.; abstricta, V.) suffectus igneo lumine cernebatur; et repente cohibito[*](et repente cohibito, G; erumpente subito, EA; etrepene cubito, V.) sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur spectantibus multis et vilibus,[*](uilioribus, Fletcher, c.c.; multis, Her., peregrinis, Pet., c.c. But see crit. note 1, p. 212.) concursu ministrorum