Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quo modo ergo quibusdam uidetur diabolum aut malum a deo factum aut propriam habere originem, id est ex nullo ortum, quod utrumque deo uidetur contrarium? qui enim ad hoc illum dicit factum, ut esset malus, inperfectae putat deum bonitatis, quia perfectus bonus non facit malum; qui uero originis eius deum auctorem esse non credit, dominium deo abnegat. per hoc enim, cum omnia dei sint, aliquid esse arbitrantur quod minime ad deum pertineat, quos oportet poenas perpeti, cum uiderint cuncta a deo iudicari per Christum. [*]( 6 Ioh. 8, 44 11 Hier. 23, 22 12 Gal. 5, 1 22 cf. II Petro 2, 1. 10 25 cf. Ioh. 5, 22 ) [*](drf. P) [*]( 1 est naturae] est naturae est C 2 scias] ...as (sci 8. ras.) M 3 cum om. X 4.agit N 5 memoratam C 6 homicuda (corr.) M 11 dominum] dno M om. X 12 galathas N 14 permaneat C quid (corr.) C 18 aut] an K proprium M, (corr.) C 21 deum] add. esse CNX 22 non] con X dominium] dnni XX 23 deo] dm X omnibus M 24 arbitratur CNX deum] dSm X pertinet N 25 indicare M (corr.), X (A corr.))

190