Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Non sine prouidentia, ut arbitror, magister gentium, apostolus noster, temptatio ut nos adprehendat exoptat, sed humana dumtaxat, quia diuina temptatio perniciem parit. hac enim Iudaei adprehensi serpentibus perierunt; agentes enim sub lege dei de prouidentia eius dubitabant. ac per hoc ne diuina nos sed humana temptatio adprehendat, hortatur. hic enim deum temptare dicitur, qui sub nomine eius agens ab idolis sperat salutem, quia non habet deum probatum. omne enim quod probatum non est temptatur et quod temptatur in dubium uenit. ac per hoc diuina temptatio mortalis est, humana uero temptatio salutaris, quia, sicut de deo dubitare perniciosum est, ita de homine desperare propter dei legem saluberrimum est. quam ob rem prouidenter apostolus: temptatio uos, inquit, non adprehendat nisi humana, ut propter dei legem ab hominibus temptati fortes inueniamur dubitantibus de nobis hominibus carnalibus, deo autem probati simus, quia qui probati deo non sunt temptantur ut emendentur.