Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nam quia diabolus non natura malus est, hinc facilius discitur, quia poena non promitteretur ei qui non fecerat quod nescierat. iniquum est enim punire eum qui non facit aliud [*](11 Gen. 4, 9 12 Gen. 4, 9 18 cf. Act. 3, 15 20 Matth. 27,25 ) [*](ckf. PG) [*]( 1 patre FB dicitur NX 3 imitator FB nomini NF homine (corr.) C. 6 Cain] cum FB .. A 8 parricidi X innidit MN 10 tippum (corr. tipum) C 11 patri M 12 praernmpens X 18 se om. C 14 caecatur X 15 putare FB 16 hllius M 17 cam (eorr.) N 19 praementes C 25 a non incipit rursus G 26 dicitur N disceditur FG discec.itur (corr.) A diaciditur B 27 ponere C )

189
quam quod suae est naturae; et magis istud malum est, si hoc exigas ab aliquo, quod scias illum non posse. quam ob rem iuste plectendus est, quem cum constet scire ac facere posse bonum agit malum. hoc etiam ex uerbis saluatoris poterit aduerti; ait enim, sicut supra memoratum est: pater uester homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit. igitur si per naturam mendax est, quo modo dicitur in ueritate non stetisse? hic enim in ueritate non stat, qui in ueritate non permanet. constat ergo diabolum in ueritate fuisse, sed non perseuerasse. denique legimus per profetam dicentem dominum: si stetissent, inquit, in substantia mea, id est \'in lege mea\', et apostolus ad Galatas: state, inquit, et nolite iterum seruitutis iugo cohiberi. quid tam apertum? hoc enim mandat, ut de cetero permaneant in mandatis eius. quod si diabolus seruasset, steterat in substantia et lege dei. fundamentum est enim lex seruantibus eam.