Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Tale etiam illud Hieremiae profetae est; dicit enim inter alia: hicdeus noster: non aestimabitur alter ad eum. hic adinuenit omnem uiamscientiae et dedit eam Iacob puero suo et Israhel dilecto sibi. post haec in terra uisus est et inter homines conuersatus est. numquid degener potest dici, ad quem alius non potest aestimari? aut alius deus quam pater est poterit dici, ut deo proficiat ad iniuriam patri? si enim aestimari ad eum alter deus non potest et absque deo patre est, uidete an debeat dici quod sequitur; periculosum est enim. maior enim patre dicetur. putantes enim deo se patri deferre, si ab eo filium segregent, derogant ei, ut quem minorem uolunt facere impie obcaecati mente proponant eum illi, cuius auctoritati inclinandum hunc putant. scriptura autem, ut nihil filium a patre differre doceret — differret autem, si non esset uerus — nullum alium dixit aestimandum ad eum, quia nulla alia substantia poterit similis repperiri substantiae dei, quae est et Christi. aliter enim Christum de deo esse doceri non poterat, quam ut nullum diceret alium aestimandum ut eum. sciens enim [*]( 2 cf. Ioh. 1, 18 5 cf. I Ioh. 5, 20 7 Bar. 3, 36—3* 20 cf. Bar. 3, 36 ) [*](def. PG) [*]( 1 est enim] sed (s. I. fort. m2) est M 2 ipse] in se M 4 relinquetnr C 5 et om. M patris] add. filius e. I. M 6 prophetaetae M inter om. M alia (corr. m2 alias) M 8 adinuenit omnem] aduentionem (corr. m4 adinaenit) M adinnentionem NX (corr. AB) 9 sibi] SQO N (corr.), X 10 terris CNX uersatas (\' 11 degenere CNX 13 patri (corr. m2 patris) M patris X 16 defferre C differre NF. (corr. defferre) A 17 segregant C 18 proponant idem quod praeponant 20 defferre C defferret C alium nullum CN aliam nihil X 21 alia om. X 22 repperiri om. M 28 alter MN )