Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum ad bonam mentem pertinet, haec manifesta sunt. his enim et pater in filio esse probatur et filius deus eiusdem substantiae, qua pater est, significatur. in quo enim deus est et praeter ipsum deus non est et ipse deus est, quid aliud poterit esse dici, quam hoc quod est pater deus, et nec differre in aliquo? hoc est enim duo esse unum. in ipso enim deus est, quia quamuis deus sit, non tamen ex se deus [*]( 8 cf. Iob. 5, 18 9 Ioh. 19, 7 16 Esai. 45, 14. 17 ) [*](if.PG) [*]( 1 sunt nnum GA 2 enim om. M 4 una om. M 5 una FB 6 eorum unum CNX deferre M (corr.), F defferre C 10 debat M 12 ducunt (corr.) M alt. intelle-] hinc iYI. G usque ad p. 1SS. 25 13 salutem C 14 *«»quod N 15 significarc FB 16 uin-calis C 20 manifeste (corr.) C 21 hiis FB in om. FB 22 qua] quia N, (corr.) A 24 ease eras. MN 25 in pr.] ab N 26 deaa enim C . )

176
est. est enim a patre, quia filius est. praeter ipsum autem non est deus, quia unicus patris filius est. ipse autem deus est, quia una adque eadem substantia dei et Christi est. nihil igitur ambiguitatis relinquitur, ut patris et filii una esse credatur substantia. uerus enim filius et ueri patris est.