Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Uides ergo non praeiudicare uni deo personam filii, si et ipse unus deus dicatur, quippe cum hoc scriptura testetur. unde hoc, nisi quia unum sunt pater et filius, quia non personis significatur unitas, sed natura, ut non substantia duo sint, sed unum, neque duo diuinitate sed deus unus, ut, siue loquatur pater siue loquatur filius, unus deus locutus dicatur? nam si ipse dominus inter cetera de mare et femina: iam non sunt, inquit, duo, sed una caro, quanto magis pater et filius non duo dii sunt, sed una substantia! ut autem duo dicantur pater et filius, causa est natiuitatis; ne autem iterum duo dii sint, causa est unius diuinitatis. qua tamen hebetudine Christum creatum, id est factum, praedicant, cum legant nihil deum sine Christo fecisse ? si ergo sine illo nihil factum est, non erit ipse factura. si enim factura est, factum est aliquid sine ipso. sed absit, quia nihil sine illo. natus enim de deo non coepit, sed extitit natiuitas enim nihil est aliud quam exitio; exitio autem manifestatio est: itaque non factus, sed editus est. ut enim Christus de essentia dei extitisse uel processisse significaretur, exitio eius [*]( 2 Bar. 3, 36 4 Bar. 3, 36 6 Deut. 6, 4 10 cf. Ioh. 1, 18 16 Matth. 19, 6. Marc. 10, 8 21 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( )[*](WPG) [*](1 filio F (corr.), A 2 patrem codd. (corr. Am2 mg.) 3 qui omniam] quoniam N 6 post scriptura aliquot uerba erasa in M 9 persona CNF 10 scriptarea (a fort. eras.) M 12 ut$crif>si aut MCFB, (corr.) A & N 13 sunt M 14 unus om. X 16 inquit om. M 17 sint N substantiae C 19 sunt CNX (B corr.) 22 ille C ipsa M 23 abasit M 24 sine om. M ) [*](Jj. P».-Anf Qaaeit. teat. ) [*](12 )

178
natiuitas appellata est ut, quia non dispar est a genitore natiuitas, consubstantiuus esse deo Christus non ambigeretur et mens illa quae ait: \'erat, quando non erat\', damnaretur, quia non potest aliquando non fuisse qui, ut apud deum semper fuisse significaretur, de deo legitur processisse. nemo enim de eo processit ubi non fuit.