Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Inter patrem autem et filium nihil interest, nisi hoc solum, quia pater ingenitus est, filius uero genitus; id est, pater a nullo est, filius autem de patre; quod quidem sublime est in filio. hinc enim addiscitur nobilitatis eius aeternitas et quia uerus filius est ueri patris. unde est enim illud quod legitur in Genesi dicente deo: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? itaque si imago [*](3 cf. Matth. 3, 16 etc. cf. Rom. 1, 9 etc. 4 cf. Act. 20, 28. Rom. 16, 16 etc. 5 cf. Mattli. 4, 10. 14, 33 etc. cf. Matth. 6, 24. llorn. 16, 18 etc. 6 cf. Apoc. 20, 6 7 cf. Apoc. 21, 22 8 cf. Apoc. 21, 23 9 cf. Apoc. 22, 3 cf. Apoc. 18, 8 10 cf. Ioh. 5, 22 etc. cf. Esai. 6, 1 12 Dent. 10, 17. cf. I Tim. 6, 15 13 cf. Apoc. 17, 14. 19, 16 21 Gen. 1, 26 ) [*](rlej: P) [*]( \' 1 nubilitaa (corr.) C uiri FB 2 esse dicitur X sene M dicitur esse N 4 dei dicitur X dicitur tert. om. X Christi] xps X 7 sanctie (i eras.) N scientiae X 8 lumine] inlumine C inlustrare NX 9 nec] naec (n in ras.) C 10 trono M (corr.), N 15 personarum. N 17 genitus est (est eras.) C 18 autem om. M 19 addicitur (ad eras.) M addisciditur F addis dicitur G addi dicitur Å nobilitates (s m2 in ras.) eius et (add. m2 s. I.) M 21 legetur (corr.) M ad] et (corr.) C 22 imaginem] imagine N )

175
eorum et similitudo una est, quo modo non unum sunt et natura? in spiritalibus enim ubi utique non sunt figurae, simile non erit aliquid nisi per substantiam, ut ubi duorum imago una est, quo modo non eorum una erit et substantia? idcirco enim imaginem eorum et similitudinem unam esse legimus, ut unum eorum nihil differre ab altero crederemus, hoc est, uerum dei filium esse Christum, quia non est dispar a generante natiuitas. denique Iudaei intellegentes, quia proprium sibi patrem dicebat deum, dicunt ad Pilatum: nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. Iudaei intellexerunt, et Christiani se dicunt non intellegere? qui non credebant, intellegebant; et qui se dicunt credere, faciunt ne intellegant? uel hoc saltim admitterent, quod profeta Eseias, ut Christum non a semet ipso quidem, sed de deo deum esse significaret, inter cetera ait: post te sequentur alligati uinculis et adorabunt te et in te deprecabuntur, quoniam in te est deus et non est deus praeter te. tu enim es deus, et nesciebamus, deus Israhel saluator.