Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Uides ergo quia Arrii inde male intellegunt Christum unde bene intellegendus est, et inde illum inprobant et falsum dicunt, unde uerus dei esse filius approbatur. nam clarificandum se a patre postulat et clarificare se patrem quem petit promittit, ut ubi se humiliare uidetur exaltet. pater enim cum testimonium dat filio, laudem suam testatur; filius uero cum praedicat patrem, gloriam suam manifestat. magnificentia enim [*](2 Ioh. 10, 30 Ioh. 14, 10—12 13 Iob. 14, 10 22 cf. lob. 17, 1 24 cf. Matth. 23, 12. Luc. 14, 11. 18, 14 ) [*](yp) [*]( 4 ipse] ipso C, (corr.) N 7 ipse (corr.) M enim] ergo (corr.) N 9 ut] et N 11 essentia Vindob. 1044 sententia cet. hurailitus C 12 maxima] et add. X exultatio CFB 14 autem] enim N ipsi C 16 uirtutes M est] non est C 17 ducit (corr.) M 18 quia FB a se} ase (as m2 in ras.) M 20 quia arrii (corr. m2 arriani) M qui arri C 22 dicant M dei om. M 24 ut] om. N et X ubi] ibi GA ut ante exaltet add. X 25 det FB enim ante filius F (era.), B )

174
et nobilitas patris generositas est ueri filii. ideoque quicquid patris dicitur esse, est et filii sine dubio; et quod filii esse dicitur, est et patris. nam spiritus dicitur dei, idem spiritus dicitur et Christi; ecclesia dicitur dei, dicitur et Christi; adoratur deus, adoratur et Christus; seruitur deo, seruitur et Christo; sancti dicuntur sacerdotes dei, dicuntur et sacerdotes Christ; templum ciuitatis sanctae dicitur deus, similiter Christus; lumine dei inlustrari dicitur ciuitas sancta, eodem modo -et Christi; sedes dei est, nec non et Christi; iudex deus est, -est et Christus, quia Eseias profeta in throno maiestatis Christum uidit sedentem dominum sabaoth, quod Arrii non negant. de deo patre legitur, quod rex regum sit et dominus dominorum, eadem et de Christo filio dei uero. sic ubique diuinitate exaequantur pater et filius, ut unius dei modum non egrediatur numerus personarum.