Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hinc est unde dicit: qui me uidit, uidit et patrem. per id quod enim consubstantiui sunt, qui unum uidet ambos uidet. sicut enim habet pater uitam in semet ipso, sic dedit et filio habere uitam, hoc est aequalem sibi genuit filium pater; et omnia quae patris sunt filii sunt et quae sunt filii patris sunt: et nemo potest [*](5 cf. I Ioh. 5, 20 7 Rom. 8, 32 8 Phil. 2, 6 15 Ioh. 5, 18 21 Ioh. 14, 9 23 Ioh. 5, 26 25 cf. Ioh. 17, 10 26 cf. Ioh. 10, 28. 29 )[*](..If:!: P j i ) [*]( \'1 falsum eras. C 2 namj nam pi ON X 4 conueniat.... C 7 et alt.] sed (et add. 8. 1. m2) M 9 pa..rem M 12 ipso (o m2 in ras.) M hii MFIi 13 et add. Engelbrecht Turner 14 se esse dicendo] dicendo M dicendo se esse X patre (corr. m2 patrem) *• M 15 se om. 3f 17 parem] patrem M 20 deo om. M 21 uidit alt.] uidit (corr. mS uidet) M uidet GA. et] eras. M ad (corr.) C meam yost patrem add. N 22 uidit GA 23 pater habet CG 26 Domo f corr.) M )

173
quicquam rapere de manu patris neque de manu filii. et subiecit: ego et pater unum sumus, et: uerba quae, inquit, loquor uobis, a me ipso non loquor, pater autem manens in me ipse loquitur; et opera quae facio ipse facit. credite mihi, quod ego in patre et pater in me; alioquin uel propter opera ipsa credite. quia enim generatio non a semet ipsa est, sed ab eo qui genuit, idcirco quicquid facit, factum dicit patris, ut per haec omnia illud firmetur, quia ideo uerus dicitur filius dei Christus, ut de ipso natus credatur, ne et essentia eius extra unius dei naturam existimaretur. humilitas ergo eius maxima exaltatio est. cum enim uidetur se subicere dicens: uerba quae loquor uobis, a me ipso non loquor, pater autem manens in me ipse loquitur; et opera quae facio ipse facit, probat se originem a deo habere et uirtutem eius se esse, dum non quod est a semet ipso esse se dicit, sed ab ipso. per haec enim commendatur Christus, non inclinatur. qui enim a se loquitur, uerus filius non est.