Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Manifestum igitur est idcirco uerum dici filium dei Christum, ut proprius, id est de substantia eius natus intellegatur. unde et apostolus: qui proprio, inquit, filio non pepercit, et in alia epistula: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem deo. si ergo non rapinam arbitratus est dicens se parem deo, uerum se filium dei demonstrauit. deo enim par esse non poterat, nisi esset de ipso. pares enim hi sunt, qui aut ambo ueri sunt aut ambo falsi. nec enim parilitatem recipit coeptum (et) aeternum aut unitatem. unum enim se esse dicendo Christus cum patre parem se deo fecit. non solum enim, inquit, soluebat sabbatum, sed et patrem proprium sibi dicebat deum, aequalem se faciens deo, hoc est parem. nonne manifestum est aequalitatem hanc de proprietate natiuitatis descendere? proprium enim se, id est uerum, dicens dei filium aequalem se faciebat deo.