Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nunc subicienda sunt, quae in hunc sensum ordinat scriptura. legitur in Eseia quia dominum sabaoth uiderit in throno maiestatis sedentem, quem Iohannes euangelista Christum esse intellexit dicens inter alia: haec dixit Eseias, quando uidit maiestatem eius et locutus est de eo. hunc apostolus sanctum dicit esse spiritum. ait enim in nouissima parte Actuum Apostolorum: bene locutus est spiritus sanctus ad patres uestros dicens: aure audietis et non intellegitis tis et cetera. haec uerba a domino sabaoth dicta sunt. hic est unus deus, qui siue pater intellegatur siue filius siue spiritus sanctus, non est contrarium. quia una eorum diuinitas et potestas est. nam si in unius praefecti praetorio programmate etiam ceteri praefecti iubere dicuntur propter auctoritatem unius potestatis, quanto magis in unius dei imperio, si locutus unus e tribus fuerit, non incongrue dicentur tres locuti! est enim eorum et natura et uoluntas una. [*]( 4 I Ioh. 2, 1. 2 6 Ioh. 14, 6 10 cf: Esai. 6, 1 12 Ioli. 12, 41 15 Act. 28, 25. 26 ) [*](def. PG) [*]( 1 paraclitum N paraclytum X uobis (eras.) M 3 metendum M se utique paracletum probat] alium paracletum se utique probat C 6 peccatiatis (tis exp.) M 8 spu sCo X 10 scriptura (c s. rat.) M quia (u in ,\'as.). N om. X dns CFB 11 magestates Bedemtem M iohannis C 13 locutus est] lo M 16 scds (corr.) N 17 intellegetis NAB 18 pater] add. esse CNX 20 et] et una N 21 ceteri] caelestem X prae«fecti M 23 unius C (corr.), N e] et MCN 24 dicetur N )

183