Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Post haec quae supra ostensa sunt aequalia patri et filio, uideamus an his concordent ea quae de sancto spiritu scripta sunt, ut trinitas, quam in salutari professione retinemus, non recipiat discrepantiam naturae, quo modo non habet fidei diuersitatem. quando enim salus sine aliquo ex his non est, una eorum trium uidetur potestas, quae in se credentibus dat salutem. quoniam ad testimonium filii uerba patris protulimus, nunc ad testimonium spiritus sancti uerbis utamur filii, quibus non differre a se spiritum sanctum protestatur, ut, cum filio pater et filius spiritui sancto testis est, unius esse naturae trinitas intellegatur. dicit ergo inter cetera dominus: rogabo [*](8 of. I Ioh. 1, 10 9 cf. Matth. 3, 17 etc. 16 cf. Ioh. 3, 16 27 Iob. 14, 16. 17 ) [*]( G ) [*]( 4 led-bomo om. M 8 afferant M 9 asaerunt C 10 sed-enim om. M adoptatiiram CFB 11 non] nec N 13 qaia] qui MX indisriplinatio eat] indiiciplinationem F, A (exp. et eras. nem) 14 multus C 15 ipei dfio (sid in ras.) M 16 unicum dei filiam protestatus] anitatusJf 17 qaae] ut M patris X 18 filio (corr. fllii) A concordant CNX ea om. N apiritu sancto M (corr.), A 24 uerba M 25 differre a] deferea C differri a NX 26 pater et] patent N 27 ergo] etiam N )