Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Solent iterum praeiudicare sancto spiritui, quod ideo degener intellegatur, quia in ordine tertius ponitur, cum tanta simplicitas sit in scripturis diuinis, ut aliquando inuenias tertium primum positum. ut enim causa se tulerit, sic et ponuntur. nullius enim iniuria est, quia una eorum diuinitas est. denique legimus in Eseia dicente domino: ego sum primus et ego in aeternum et manus mea fundauit terram, dextera mea solidauit caelum, et in subiectis: ego locutus sum, ego uocaui, ego adduxi eum et i prosperum iter eius feci. accedite ad me et audite haec: non in occulto ab initio locutus sum; cum fierent, illic eram et nunc dominus misit me et spiritus eius. quem uis esse qui fundauit terram? ipse enim dicit missum se esse. numquid patrem? absit. filius ergo est qui se missum dicit a deo et spiritu sancto. ecce paria sunt ista inter filium et spiritum sanctum. sicut enim a patre et filio missus legitur spiritus sanctus, ita et a deo et spiritu sancto missus est Christus. hoc enim solius patris peculiare est, ne missus dicatur.