Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Solent etiam ipsi deo patri aliam facere quaestionem dicentes: \'accessit illi, ut generaret, aut eius naturae est, ut semper generet?\' quod ideo afferunt, ut et deum mendacem asserant, qui se Christum generasse testatur, et Christum non uerum, sed adoptiuum faciant. (si enim generauit\', inquiunt, \'semper debet generare, ut, quia non semper generat, nec Christum genuisse credatur\', quasi mundum negetur fecisse, quia alios non facit. quae inreuerentia, quae indisciplinatio est legem deo ponere ut: \'si genuit, aut multos genuit aut unum generare non potuit,\' nec ipsi domino credentes, qui se unicum dei filium protestatus est!