Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Aliud iterum adsolent sua tergiuersatione proponere. aiunt enim: \'uoluntate pater genuit filium aut non?) ut, cum audierint: utique uoluntate\', statim ut inimici filii dei respondeant: \'ergo uoluntas ante filium est, ut ex hoc non aeternus appareat, cum non utique per natiuitatem initium acceperit, sed extiterit\'. et tamen si hoc putant, non solum ante filium erit uoluntas, sed et ante patrem, quia causa generationis pater et filius est. infidelitas carnales sensus sequitur in omnibus. sic enim inducit causam dei quasi hominis, ut ante deliberauerit et cogitauerit ut generaret quasi infirmitati [*](5 Matth. 19, 26 7 cf. lon. 2, 1 17 cf. loh. 1, 13 )[*](lef. PG) [*](1 inlndas quanto magis om. M 3 quod alt. om. X 4 firmaretur X 5 deum] dfim (corr.) M autem om. (add. s. /.) N inquit om. X possibilia sunt (sunt eras.) N (sunt s. l. add.) A 6 deo] apud dm (corr.) N 8 coeti NAB uizit om. M (add. s. 1.\\ X nec dS filium bis (pr. eras.) M 10 aut] autem M 11 refelenda( (re s. I.) M refella N 18 dicendaf* (cotr.) C 14 negat] neg N quod (corr.) M 16 com M 17 audiuerint CN ut] tn ras. M uti N (corr.). AB 19 com (corr.) M 22 in omnibus] hominibua (\' nominibus NX 23 aic] si X deus FB hominia*»»* C 24 et cogitauerit scripsi excogitauerit codd. quasi] qui M infirmitate X . )

181
subiectus, cum in deo neque generatio sine uoluntate fuerit neque uoluntas sine generatione. ipsa enim uoluntas generatio est. nam utique commune dictum est: \'fecit deus., \'fecit homo.; sed aliter facit deus, aliter homo. ita et in ceteris causis; sic enim de deo dicendum est, ut dignum est ei.