Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Absit a Christianis ne sidera uenerari dicantur, quibus indulta est spiritalis cultura, ut despicientes quae uidentur his, quae inuisibilia et supercaelestia sunt, copulentur, ut haec omnia transcendant futuri cum angelis dei. nam siderum cultores aut cum ipsis erunt aut intra ista. qui enim fieri potest, ut aliquis super haec sit quae colit? pagani itaque non conputum lunae obseruant, sed lunam ipsam uelut deam uenerantur et effectus curriculorum eius adprehendisse se [*]( 3 cf. Gen. 3, 5. 6 ) [*](Iff.1\') [*]( 3 KuamJ eum X si] sc CX re JN 7 propter ea C 8 aceruu GA 9 se] si X idolatria N 10 in deurn] deo 11\' 11 nec adt.) ne C gratia N (corr.), G enim] ei N 15 cursus NGA paschae] sit add. NX 16 diee] die (a add. tl/. ree. fort. 8. l.) N 17 custodiant X 19 dispicientes NG 21 transdant (corr.) M 22 qui scripsi quin coda. potest fieri GA )

144
arbitrantes, quid certis diebus agendum quidue cauendum sit. decreuerunt imperio huius uitam et conuersationem suam ordine quodam subicientes, quos, quia extra dei ordinationem haec ausi sunt usurpare, falli frequenter deprehendimus. haec enim luminaria in signa temporum deus constituit, unde et nos numerum lunae custodimus, non illam ipsam excolimus. ut a quarta decima luna, quae nobis secundum legem prima est. rationem paschae obseruemus. omnia enim plena deus instituit; ideoque a decima quarta usque in uigensimam primam, his septem diebus pascha nobis celebrare concessum est, ut de his septem aliqui dies a parasceue usque ad resurrectionem domini concludantur, ut neque tertia decima in passione sit neque quarta decima in resurrectione aut quinta decima ne ante primam secundum nos lunam passio Christi sit neque resurrectio eius non primo die, quo coeptus mundus est.