Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Omnia enim mundi tempora unius ebdomadae curriculis numerantur, qua deus mundi membra et ornamenta conposuit. sex enim diebus mundum aptauit et septima cessauit, quam sabbatum appellauit. his enim septem diebus totius mundi ratio et numerus continetur. semper enim in se redeuntes multiplicant numerum temporum. post sabbatum enim a primo die repetit semper usque in diem septimum, id est sabbatum, ut resurrectio domini primo die inchoati mundi facta discatur, qui dies dominicus dicitur. ipsum enim fecit dominus unum, qui uespere in septenarium numerum euolutus incipit iterum, ut sit post ebdomadam primus. quod ita decretum ab initio est [*]( 7 cf. Ex. 12, 6 etc. 23 cf. Apoc. 1, 10 ) [*](ikf.P) [*]( \' 1 diebus certis GA quidue] quid uel FB 5 signa (corr.) C temporum (u in rns.) C 6 luna. (rorr.) M ut] et (corr.) C 8 rationum N, (u in ras.) F inplena GA 9 a decima quarta] .....ama (ma s. l.) XliII ta (ta s. I.) M a XliII N in] ad N uigiseima prima C XXI NF 11 a] ad (corr.) N ad] ad (d in ras.) M 12 XIII N 13 quarta decima] XlIII MN 14 prima FB 15 non] nam N 17 quia N, F {corr.) memora FB 20 aemper] septem M 22 VII (add. mum s. l. m3) M 25 euolutas (corr.) M 26 initi..o M )

145
propter sacramentum incarnationis domini et passionis et resurrectionis. in corpore enim domini totus prope mundus resurrexit et instauratus est.