Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quare et saluator inter ipsa primordia uenire non debuit. citui enim diabolus superbiret, homo factus a deo positus est illi inimicus, ut auxiliis dei munitus, quia inpar erat, resiste- [*](def. 1}) [*]( \' 1 etj ut X 2 subuerteret C 6-11 et de cetero-carni om. (add. inf. mg.) C 9 sint CNli sunt (corr. sint) F 11 peccatis om. N prassi (s alt. in ras.) M pr(a)esit C pressii (eras. alt. i) N 14 hii ex 16 priori (corr.) C apperuerat C 17 qui C defunti M 18 qui C damnum alt.] dumnuiu F dum non X 19 quare CNX 20 quęri N 21 defeusus X contemnatus C\' 23 iusta (corr. iustae) C 26 superbiret-auxiliis om. X 27 auxilii C auxilialis (corr.) N inpar erat] imperat N . resistere GA )

143
ret ei accepto mandato. diabolus autem solita subtilitate simulauit se ignorare, quid praeceptum esset a deo, et inuenit Euam instabilem; postea autem promittens illi, quod, si interdictum contigissent, praestaret illis deitatem, circumuenit eos. tunc diabolus superato homine triumfauit, hic uictus genus suum subiecit peccato. quam ob rem iniustum erat uictori uiolenter auferre spolia, quia deus quod facit iuste facit, praeterea cum acerbe peccauerit homo. adsentiens enim contra mandatum creatoris fieri se deum idolatriam admisit, per quod in deum peccauit; ideoque non illi statim debuit subueniri, quippe cum nec paenituerit. nec grata enim fuisset misericordia, si non scisset quid mereretur. quamquam enim omnia possit deus, sed illud facit quod conuenit rationi, ut inreprehensibilis perseueret.