Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ecce quantum profuit aduentus saluatoris, ut scientes homines, de quo periculo liberati sunt, sine cessatione gratias illi referant! sed forte e contra dicatur: \'si multi ante legem et post legem peccatis pressi totos se carni dederunt et digni fuerunt in tartaro remanere, sine dubio fuerunt qui deuotione et reuerentia creatoris uitam suam naturae lege frenarunt. numquid non etiam hi detenti sunt apud inferos expuncti hac uita? si autem ante uenisset post mortem Adae, liberato Adam qui prior peccauerat ceteris ad caelum aperuerat uiam, ut. quia bene uixerant, agnito creatore defuncti reciperentur in caelum. damnum ergo est, quia non ante uenit Christus.\' damnum esse manifestum est, sed quaere iustum an iniustum sit. solent enim damna iusta esse, de quibus queri non liceat. numquid fur deprehensus et iuxta legem in quadruplum condemnatus ausus est queri? ac per hoc damnum, quod genus hominum passum est, iuste factum est, unde et permissum est.