Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed ne putetur alius ante Lamech homicidium post Cain fecisse, quia dixit: de Cain uindicatum est, quasi iam factum. Lamech autem de se quo modo diceret quia uindicatum in eum erat, cum adhuc recens esset homicidium, quod confessus fuerat se fecisse, cum constet omne factum sententiam secum habere? quando enim alia spes non est, praeter quam quod expleto operi dignum scitur, futurum pro facto habetur. denique dictum Adae est: qua die manducaueritis, morte moriemini, et utique non statim mortui sunt, sed post longum temporis interuallum; sed quia iam spes inmortalitatis amissa erat, futura mors praesens dicta est, quia haec coepit in spe haberi. igitur Lamech iuuenem se occidisse fatetur et Cain, sicut claruit, usque ad hoc tempus peruenire non potuit aut si peruenit, quod inpossibile est, senior fuit.