Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Decem sententias decem uerba appellauit, quia et saluator sensum uerbum significauit dicens inter cetera ad Iudaeos: interrogo uos et ego unum uerbum; respondete mihi: baptismum Iohannis unde erat, « caelo an ex hominibus? hunc sensum uerbum> appellauit. simili modo et in duabus tabulis decem uerba scripta dicuntur, qui [*]( 1 cf. Matth. 18, 22 4 Gen. 4, 24 a 10 Gen. 2, 17 22 Luc. 20, 3. 4\' ) [*]( 1 septugiea (corr. m3) M 2 praecipit CNFB 5 autem om. X 6 adhuc recens esset] adrecensisset C 7 omnes X 9 expletur NFGA expletoulI (0 m2) B 18 in epe coepit X 14 habere (corr.) C 17 in tabuliB (inta in ras.) C 18 quot dena P quot.- C quottfp? N quotena (en eras.) F quod G, (corr. quot) A 23 de C 25 dicuntar] dinoscitur X quia P quae CB )

31
decem sensus sunt. denique dicit: nou sint tibi dii alii praeter me — primum uerbum hoc est — et subiecit: non facies tibi ullam similitudinem, quae sunt in caelo sursum et in terra deorsum, neque in aqua quae est sub terra. deinde adiecit tertio: non sumes nomen domini dei tui in uacuo; non enim mundabit dominus, qui sumit nomen eius in uanum, hoc est non in mendacio nomen domini dei tui adsumes, ut perieres per illud\\ dehinc quarto loco dicit: sabbata domini dei tui seruabis et non facies in illo ullum opus seruile. haec quattuor uerba sunt de decem; ista ad dominum proprie pertinent; haec sunt in prima tabula scripta.