Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Frustra hoc putant, qui arbitrantur quod Lamech dixerit de Cain: occidi uirum in liuore mihi et iuuenem in uulnere mihi. iam enim quinta generatione natus erat Lamech a Cain, id est de Matusalam abnepote Cain. hoc autem idcirco memorat Lamech, ut ostendat acrius adstringendum eum qui sub manifestata lege peccauerit. ac per hoc si post Cain in imitatorem eius septiens uindicatum est, quanto amplius uindicandum in eum est, quem nec factum Cain et correptio nec post eum lata sententia terruit, ut a tam impio et crudeli facinore uoluntatem auerteret! post Cain ergo Lamech homicidium perpetrauit, qui sine dubio iuxta ea quae supra dicta sunt septem uindictas exsoluit. et quid post Lamech ei, qui hoc secutus fuisset, futurum esset ostendit dicens:de Lamech autem septuagiens septiens quia malum opus paenitentia non subsequitur, septuaginta septem [*]( 1 cf. Luc. 5, 11 2 cf. Marc. 10, 30 etc. Gen. 4, 15 c 10 Gen. 4, 23 22 Gen. 4, 24 b. ) [*]( 1 hii add. m3 ante qui G 2 et om. N 3 nequis (quis eras. Nml BmU) NB occiderit MO A 5 parricide M parricidium N paracidium AB (corr. A, Bm2) 6 est om. C 8 81] Utrum P lamecech P 10 et iuuenem in uulnere mihi om. X 11 quinta (i in ras.) F quarta. GA quanta B 12 a om. X (add. Bm2) mathusalam C matusala X 14 sub»*manif»estata (ex manistestata) M lege] lite (corr. m. ree.) M 15 imit.] imit. (pr. i ertw.) M imit. (m 8. pr. i eras.) C 17 ante eum add. in M. rec. C sententia data P deterruit M 18 Cludelisaimo N crudelis (a eras.) F, Q uerteret (corr. m2 B) X 21 quid NF (corr.), G 22 «.lamech C )