Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et non solum haec proficiunt ad causam supra dictam, \'quoniam Samuhel non fuit de filiis Aaron, sed et illud quod dicit mater eius ad dominum: quia si mihi, inquit, dederis filium, commodo eum domino omnibus diebus uitae suae. non hoc diceret, si esset natus sacerdos — oportebat enim illum seruire altari —, sed quia Leuita erat et adhuc lex Leuitis non erat posita, sed unus quisque pro uoluntate sua agebat, ita ut oberrantes inlicita praesumerent. Ionatham enim filius filii Moysi, cum inter Leuitas deputatus esset, sacerdotium agere praesumpsit tribui Dan. ac per hoc legimus in libro Iudicum, quia unus quisque, inquit, placita sibi faciebat, eo quod non esset rex in Israhel. idcirco [*]( 1 cf. I Par. 24, 3 seqq. 17 I Reg. 1, 11 22 cf. Iudd. 18, 30 25 Iadd. 17, 6 ) [*](ief.P) [*]( ? baioli CNX 9 po*i oblationes lavuna in P usque ad qu#eet. 101 (p. 1$8. 14) 11 cytfeirazaimum C ut om. X bii MCX 13 et otuiml cito CUUl C 14 curam] cirem (corr.) M 15 baet prefieiNlt M 17 ad domiamn] ad deum (om. add. s. I.) M quia (m ras.) M 18 quomodo C (t-orr. comodo), X 20 altarii C 22 iosAtbam C ionatha M ioaatha NX 23 leuitia (eorr.) N 24 tribubi C tribu NX Dan om. NX )