Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quid tam apertum, quia ueniebat Helcana offerre munera sua ante dominum per sacerdotes tempore conpetenti, secundum quod statuerat Moyses, ut tribus temporibus anni offerrent munera et decimas suas, ubi fuisset arca domini et sacerdotes, quippe cum et duas uxores habuerit tempore uno, quod inlicitum est sacerdotibus? erat enim Helcana ex Leuitis, sicut generationum ordo se continet in libro Paralipomenon. adhuc enim Leuitae non erant habentes ordinem constitutum ministerii circa sacerdotes [*](1 cf. I Reg. 14, 18 13 cf. I Reg. U, 1 14 I Reg. 7, 6 16 1 lieg. 1, 3 22 cf. Ex. 23, 14 24 cf. I Reg. 1, 2 cf. I Tim. S, 2 26 cf. I Par. 0, 34 (19) ) [*]( 1 aoatiabantur C 2 quasi oni. N arniiliolum C 7 fitisM M sacerdotes GF 8 fas] uas P proas C origine] uirgine X 9 eaolo C 18 illos (8 in (($.) M sicat P ipei erant (a exp.) C\' 16 aeceodcbat C (carr. asccendebat), F accedebat X 17 amathen P 18 fili A* 20 tau M upertum CNX 22 olferent CX 28 suae om. P sacerdo»tes M. )

89
et arcam domini. Dauid enim in regno suo disposuit uices sacerdotibus et Leuitis, ut a uiginti annis et supra, in lege. autem a uiginti quinque annis et supra, inciperent exhibere seruitia dominicis caerimoniis, ut essent ex filiis Aaron, id est de Finees et Ithamar traduce, classes sacerdotum uiginti \'quattuor, quae uices suas agerent certis temporibus. Leuitae autem constituti sunt, qui essent tabernaculi ianitores et qui baiuli arcae domini et qui. excubias obseruarent et qui uasorum essent custodes et qui promiscuas susciperent oblationes. et uiginti quattuor classes institutae sunt cantantium et citharizantium et musicorum ceterorum, ita ut etiam hi, id est omnes Leuitae, haberent temporum uices, quia necesse erat eos et otium habere, ut et domorum suarum agerent curam.