Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et ut plenius quaestio discuti possit, etiam illud tractemus, quod dictum est de Helcana, quia ueniebat ei diebus in dies offerre munera sua et decimas. quo modo decimas offerebat, qui nihil possidebat? Leuitae enim non acceperunt agros, quia de decimis, quae a plebe dabantur, uictum quaerebant. sed potest fieri et sic datur intellegi. quia potuit habere possessionem uxoris suae aut emptam, quia de aliis tribubus accipiebant uxores non solum hi, sed et ceteri, ita ut et sacerdotes acciperent sibi de aliis tribubus uxores. nam Ioadae sacerdos magnus uxorem duxit de tribu Iuda filiam regis Ioram.