Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quantum apparet, probatum est Samuhelem non sacerdotem, sed profetam fuisse. nunc his respondemus, qui ignorantes quia Samuhel non est de filiis Aaron sacerdotis, aestimant illum sacerdotem fuisse; nec enim fas erat, ut de origine Aaron descendens sacerdos non esset. quos primum uolo cognoscere quia, si sacerdos erat Samuhel, sine dubio et Helcana pater eius sacerdos fuit. congruum quoque fuerat et filios eius sacerdotes fuisse, quos, quia sacerdotes non erant, iudices illos constituit filiis Israhel, sicuti et idem ipse erat Samuhel. sic enim legimus: quia iudicauit filios Israhel. Helcana autem pater Samuhelis, propter quod sacerdos non erat: ascendebat, inquit, ex diebus in dies de ciuitate sua Armathen adorare et sacrificare deo omnipotenti sabaoth. et ibi erat Heli et duo filii eius, t)fni et Finees sacerdotes domini.